Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1tatem per totum tempus DE acquiſitam totius velocitatis per
totum primum tempus AD acquiſitæ non eſſe duplam, ſed
eius potiùs veiocitatis, quæ vltima primi illius temporis medie­
tate, ſcu tempore SD acquiſita ſit; tum inſtabo acriùs, teque
pugnantia loqui conteſtabor.
Cùm hanc eſſe meam ſententiam agnoſcas; ipſam
debebas impetere, non ſpuriam aſſingens (vocem con­
donabis, quandò tua eſt) euidenter παλογιζ. Nunc
verò ſaltem cur non inſtas acrius? Cur non me pugnan­
tia loqui contestaris? Cur intentaſſe minas ſat eſt?
Et, ſi demonſtrare contendas velocitatem tempore DE ac­
quiſitam velocitatis toto primo tempore AD acquiſitæ non eſſe
præcisè duplam, ſed dupla maiorem: tantò euidentiorem inde
concludam principiorum tuorum, ac decretorum abſurditatem,
ex quibus tam apertè pugnantia concludantur: cùm fieri non
poßit, vt velocitas acquiſita in E, velocitatis acquiſitæ in D
ſit dupla, quin velocitas quoque toto tempore DE acquiſita
velocitatis toto tempore AD acquiſitæ ſit dupla.
Dicerem heic aliquid, niſi depugnares aduerſus
tuam vmbram.
Quodque amplius eſt, hac tota in re babeo te confitentem reum:
cùm tu rem ita eſſe, ac neceſſariò admittendam eſſe contendas.
Scilicet?
Tuo igitur, opinor, Exemplo admonitus, agnoſces tandem,
ſeu velocitas æqualibus temporibus, ſeu ſpatiis æqualibus æqua­
biliter augeri ſupponatur, non modò non abſurdum, aut à recta
ratione abhorrens, ſed prorsùs neceßarium eße, vt velocitas
tota ſecunda parte temporis, aut spatii acquiſita, nunquam
ſit totius velocitatis tota prima parte acquiſitæ præcisè dupla,
ſed potiùs, vt totius velocitatis ſola poſtrema medietate eiuſ-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index