Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1quidem per ſe ſuper rectam lineam DK, alterum verò ad
motum illius, deſcribendo aliam rectam huic parallelam,
quæ ſit HL.
Rurſus conſtituamus, maiorem circulum per
ſe moueri ſecundum abſidem quadrantis CD ſuper lineam
DK, ita vt aliquando punctum C perueniat in M, percur­
rendo ſpatium DM æquale ipſi CD.
Tunc ſemidiame­
ter AC conſtitueretur perpendicularis ipſi DK, eſſetque
vbi NM, puncto C tranſlato in M, & puncto A tranſ­
lato in N.
Cumque punctum G circuli minoris, ſit in
linea AC, neceſſariò poſt huiuſmodi quadrantis rotatio­
nem conſtitueretur in loco vbi O, ita vt ſemidiameter AG
circuli minoris transferatur in NO.
Ad reuolutionem igi­
tur vtriuſque circuli ſecundum abſidem maioris, quadrans
ipſius maioris circuli conficiet ſpatium DM; quadrans ve­
rò minoris circuli, quod ſimul cogitur conuolui, percurret
ſpatium HO, quod æquale eſt ipſi DM per 34. primi ele­
ment.
Idemque quod de quadrantibus dictum eſt verificari
poterit de totis ipſis eorum circulis.
Conſtat ergo mino­
rem circulum eodem tempore ad motum maioris circa
idem centrum conuolutum, æqualem lineam peragrare ipſi
rectæ quam maior circulus per ſe motus pertranſit.
Sed nec minus conſtabit è contra ad rotationem propriam
minoris circuli ſecundum abſidem, maiorem circulum ei
annexum, æquale pariter ſpatium, & non amplius percurre­
re.
Rotetur enim motu proprio minoris circuli quadrans
GH ſuper rectam HL, ita vt punctum G aliquando per­
ueniat in P, percurrendo ſpatium HP, æquale ipſi GH;
& centrum A conſequenter conſtituatur in Q, exiſten­
te ſpatio A Q æquale ipſi HP.
Tum excitetur linea
QPR, perpendicularis ipſis planis HL, & DK; eritque
punctum C in R, ſicut punctum G in P, & punctum
A in que Siquidem hæc tria puncta ſunt in eadem recta,
vel ſemidiametro circuli maioris.
Iam igitur poſt huiuſmo­
di rotationem, quo tempore quadrans minoris circuli con­
fecit ſpatium HP; quadrans maioris circuli conuoluti ad
motum illius, confecit ſpatium.
DR, quod æquale eſt ipſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index