Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Page concordance

< >
Scan Original
211 174
212 175
213 176
214 177
215 178
216 179
217 180
218 181
219 182
220 183
221 184
222 185
223 186
224 187
225 188
226 189
227 190
228 191
229 192
230 193
231 194
232 195
233 196
234 197
235 198
236 199
237 200
238 201
239 202
240 203
< >
page |< < (181) of 525 > >|
218181Ioan. de Sacro Boſco.
IN PLAGA ERGO AVSTRALI STELLÆ
omnes 316. Primæ magnitud. 7. Secundæ 18. Tertiæ 60. Quar-
tæ 168. Quintæ 53. Sextæ 9. Neb. 1.
IN TOTO AVTEM FIRMAMENTO STELLÆ
omnes, præter tres in cincinno. 1022. vt ſupra dictum eſt.
Ex his omnibus liquido conſtat, prope polum antarcticum nullas ſtellas
11Iuxta polũ
antaict@cũ
nullas eſſe
ſtellas.
contineri, cum omnium propinquiſſima illi polo ſit ſtella 34.
ſub muſculo ſi-
niſtri pedis Cẽtauri, quippe quæ gradibus 28.
min. 39. à polo antarctico diſtat;
propterea ꝙ eius declinatio, ut paulo poſt docebimus, comprehendit grad. 61.
min.
21. Si enim uera referũt, qui ex Luſitania, & ex alijs ptouincijs Hiſpaniæ
in Indias nauigarunt, ſtella, quæ uiciniſſima polo eſt, &
ad quã aſpicientes na-
uis curſum in Oceano dirigunt, 30.
ferme grad. ut inſtrumẽtis ipſi obſeruarũt,
à polo autarctico abeſt.
Vnde fabuloſum erit, quod uulgo dici ſolet, iuxta po-
lum antarcticum eſſe ſtellas lucidiſſimas formam crucis referentes;
niſi intel-
ligamus ſtellas in Centauro, quarum 29.
31. 32. & 34. figurã inſtar crucis con-
ſtituunt, ſuntq́ue omnes ſecundæ magnitudinis.
VSVS PRÆCEDENTIS TABVLAE.
EX PRAEMISSA tabula tria circa ſtellas ſingulas cognoſcun-
22Vſus præce-
dentis tabu
læ ſtellarũ.
tur, Longitudo, Latitudo, &
Magnitudo. Si enim quamlibet ſtel-
lam in propria conſtellatione accipias, habebis mox in eadem li-
nea, primum quidem gradus, ac minuta longitudinis eius;
De-
inde gradus &
minuta latitudinis; poſtremo magnitudinem.
Exempl vm. In 26. conſtellatione, nempe Leonis, accipio 27. ſtellam,
quæ eſt in extremo caudæ:
In eadem igitur linea reperio longitudinem huius
ſtellæ continere grad.
137. min. 50. Latitudinem uero grad. 11. min. 50. Ipſam
denique ſtellam eſſe magnitudinis primæ:
atque ita de cęteris. Intelligenda eſt
autem hæc longitudo (ſicut &
reliquæ omnes in tabula ſuperiori contentæ)
33Longitudi-
nes ſtellarũ
in præcedẽ-
ti tabula in
cipiũt a pri
ma ſtella
Arieus.
nõ à principio ♈, primi mobilis, ſed à prima ſtella aſteriſmi ♈, quæ nimirũ in
cornu dextro exiſtit, ita ut reſpectu illius omnes aliæ ſint orientaliores.
Nico-
laus enim Copernicus loca omnium ſtellarum non computauit ad princ@p@ũ
♈, primi mobilis, quemadmodum Ptolemæus, &
omnesalij Aſtronomi cõſue
uerunt ſtellarum loca numerare, ſed ad primam ſtellã Arietis.
Quoniam enim
ſtellæ fixę ſemper eandem longitudinem habent à prima ſtella Arietis, nõ aũt
à principio ♈, primi mobilis, nempe ab illa communi ſectione Zodiaci cum
Aequatore, quæ principium ♈, dici ſolet, cum ab hoc puncto pedetentim ſem
per ad ſigna orientalia tendant, ueluti ſupra oſtendimus;
Placuit Copernico
ſtellarum longitudines potius ad primam ſtellam Arietis referre, quàm ad ini
tium ♈, primi mobilis, ut ſicuti latitudines earum ſemper eædem permanẽt,
44Veræ longi-
tudines ſtel
la@ũ quid,
& quomo-
do inueſti-
gentur.
ita quoque longitudines earundem nullam ſuſciperent uariationem.
Qvod ſi quis ſingularum ſtellarum diſtantias ab æquinoctio uerno, hoc
eſt, à principio ♈, primi mobilis, (quæ quidem diſtantiæ dicuntur ueræ long
tudines ſtellarum) more Ptolemæi, cęterorumq́ue Aſtronomorum noſſe
deſideret, haud magno labore ad optatum finem perueniet hac ratione.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index