Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1pliciter vt in ſubſtantia, ſiue ſecundùm quid, vt in accidentibus, dum contrà tendit à forma ad

priuationem, habens rationem corruptionis quæ itidem diſtribuitur in eam quæ ſimpliciter eſt,
& quæ ſecundùm quid; qui motus ita inter ſe connexi ſunt, vt vnus ſine altero præſtari non poſ­
ſit.
quo factum eſt, vt re vera ortus vnius ſit alterius oppoſiti interitus, & vnus ſit re ipſa termi­
nus, licet ratione diſtinguatur, quo terminatur corruptio rei quæ corrumpitur, & quo termina­
tur generatio rei quæ fit; atque adeò vt eo vſque ſit res quæ corrumpebatur, donec abſoluta eſt
altera quæ prodibat in lucem: nec eſſe poſsit res quæ fiebat, niſi iam corrupta ſit altera quæ in­
teribat.
aliter manere contraria ſimul poſſent: aut aliquod eſſe tempus, quo materia deſerta eſ­
ſet ab omni forma; neque res eſſet, neque non eſſet; quæ certè natura non patitur.
Ergo ſequi­
tur, vt idem ſit vltimum non eſſe rei quæ corrumpebatur, & primum eſſe rei quæ fiebant; nam
tunc de re quæ corrumpebatur, verè aſſeri non poteſt non eſſe, & de ea quæ fiebat, quòd eſt, cùm
anteà liceret ſolum dicere, hæc corrumpitur, illa verò fit.
dicitur autem vltimum non eſſe, quo­
niam cùm corrumperetur, tendebat ad non eſſe; vbi verò res eſt quæ fiebat, tùm extremum non
eſt, neque datur primum non eſſe in corruptione; quoniam ea quoque motus eſt, qui in alios mo­
tus diuidi poteſt.
ac primum eſſe rei quæ fiebat: quia tum primum eſt, cùm res illa quæ corrum­
pebatur, amplius non eſt; quod & dum fit album, & dum fit homo, licet aſſerere.
nam ſic vlti­
mum non eſſe ſeminis eſt primum eſſe hominis, & vltimum non eſſe nigri eſt primum eſſe albi.

Neque obſtat quòd album etiam, antequàm ad vltimum gradum peruenerit, album nuncupa­
tur; homo non item.
quia in generatione albi ſumi poteſt aliqua pars ſenſilis quæ tum eſt id,
quod natura aut aſſequi vult, aut producere poteſt: ideoque.
obtinet rationem albi terminati, &
formæ, & idcirco etiam quando procedit vlterius albi generatio, fit aliud album, quaſi ſit alia eius
forma, & è non nigro, vbi vltimum non eſſe talis nigri eſt primum eſſe talis albi; verbigratia, cùm
ex albo vt duo fit tranſitus ad album vt quattuor; ſed ita fit ex albo, vt duo, tanquam ſi eſſet ni­
grum vt ſex, & huius eſt vltimum non eſſe quod eſt primum eſſe albi vt quattuor.
Ita facimus
idem iudicium de permanentibus, quæ cum motu fiunt ſiue ſubſtantiæ ſint, ſiue accidentia.
& cum aliqua ratio motus ſiue ſucceſsionis ad ortum ſubſtantiæ pertinear: quòd eodem modo
termini in ſubſtantia & accidente conſtituendi ſint.
Sic ergo diſcedimus ab iis qui aliam ratio­
nem terminorum ſubſtantiæ tribuunt, atque aliam accidenti; præſertim cùm Ariſtoteles hæc
quaſi intereà nihil interſit, non diſtinxerit.
Iam verò quod reſtat de iis quę tùm fiunt, tùm etiam
momento temporis intereunt, cùm fiant ſimul & ſint, cùm etiam corrumpantur ſimul & non
ſint: patet ab intrinſeca ratione terminos ſumi non poſſe, nulla enim differentia eſt inter partem

quæ fit, & eam quæ facta eſt.
igitur per temporis terminos ſolummodò notabuntur. Quamob­
rem aut erit primum illorum eſſe, quia ſcilicet erit primum punctum ante quod non licebat di­
cere hoc eſt, & poſt quod licet dicere, hoc eſt.
Aut etiam cùm iſtæ mutationes pendeant ex aliis
motibus, ideò ex eorum terminis indicari, vt cùm ſit primum eſſe quo Sol eſt in hoc puncto, vnde
illuminat horizontem noſtrum, etiam vt eſt primum eſſe ſolis in hoc puncto, ſic etiam ſit primum
eſſe illuminationis, & ab oppoſito cum vltimò non eſt ſuprà horizontem, tunc etiam ſit vltimum
non eſſe terminationis in eo; proptereà vel terminum definitionis ego notarem negatione ſic.
non
dari vltimum non eſſe: quoniam non deſinit per corruptionem, ſed ad extremum vſque perma­
net ſeruans eundem tenorem, nec dicere licet vltimum eſſe, quia non terminatur forma, vel etiam
extrinſecùs ipſi concederem terminos pro ratione terminorum quos aſſecuta eſt illa res cuius
motum talis mutatio ſequitur, quod ita eueniet non ſi terminos motus acceperis, quoad eſt mo­
tus, ſed ſi ipſum vbi conſideres quod per motum comparatur: exiſtit enim illuminatio per mo­
tum quidem, ſed non cum motu, & cum ipſo vbi tantummodò.
quare vt eſt eius primum eſſe &
vltimum non eſſe, ſic eſt primum eſſe & vltimum non eſſe illuminationis.
Vbi etiam nota diffe­

rentiam inter nos & Latinos auctores; cùm ipſi velint accidentia incipere per vltimum non eſſe;
& hæc quæ ſubitò fiunt vltimum eſſe obtinere.
B
C
D
E
F
G
H
Dubitationes aliquæ diluuntur contra noſtra decreta de terminis mutationum.
Cap. XXXII.
QVONIAM verò certa nota rectę determinationis eſſe ſolet, ſi per ea quæ poſita ſunt, di­
luantur dubitationes quæ in propoſito contingunt, non erit ab re nunc aliqua contra hęc
afferre, & experiri vtrum'ne ea quæ conſtituimus, aliquid controuerſiæ præſeferant.
Cùm igi­
tur conſtitutum ſit in motu primum non dari; hæc videri poterant perſuadere oppoſitum:
nanque poteſt aſsignari primum tempus in quo fit vniuerſus motus, vt puta, hora: cum ergo ho­
ra vtrinque terminos habeat; motus etiam neceſſe eſt habeat terminos.
Rurſus videntur ſecum
congruere motus & ſpatium per quod fit motus: atqui ſpatium terminos habet, & motus igitur.
Tertiò finitum eſt cuius ſunt termini cùm ab initio, tùm ab exitu. Sed quilibet motus non

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index