Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <pb xlink:href="079/01/261.jpg" pagenum="212"/>
              <s id="s.001783">Et metuunt magni naturam credere mundi
                <lb/>
              Exitiale aliquod tempus, clademque manere,
                <lb/>
              Cum videant tantam terrarum incumbere molem:
                <lb/>
              Quod nisi respirent venti; non ulla refrenet
                <lb/>
              Res, neque ab exitio possit reprehendere euntem:
                <lb/>
              Nunc quia respirant alternis, inque gravescunt,
                <lb/>
              Et quasi collecti redeunt, ceduntque repulsi;
                <lb/>
              Saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas,
                <lb/>
              Quam facit: inclinatur enim, retroque percellit,
                <lb/>
              Et recipit prolapsa suas in pondere sedes. </s>
              <s id="s.001784">
                <lb/>
              Hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
                <lb/>
              Summa magis medijs, media imis, ima perhilum.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001785">Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris;
                <lb/>
              Ventus ubi, atque animae subito vis maxima quaedam
                <lb/>
              Aut extrinsecus, aut ipsa tellure coorta
                <lb/>
              In loca se cava terrai coniecit, ibique
                <lb/>
              Speluncas inter magnas fremit ante tumultu:
                <lb/>
              Versabundaque portatur, post incita cum vis
                <lb/>
              Exagitata foras erumpitur, & simul altam
                <lb/>
              Diffindens terram, magnum concinnat hiatum.</s>
              <s id="s.001786">
                <lb/>
              In Tyria Sidone quod accidit, & fuit Aegi
                <lb/>
              In Peloponneso.</s>
              <s id="s.001787"> quas exitus hic animai
                <lb/>
              Disturbat urbes, & terrae motus obortus.</s>
              <s id="s.001788">
                <lb/>
              Multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
                <lb/>
              Motibus in terris, & multis per mare pessum
                <lb/>
              Subsedere suis pariter cum civibus urbes.</s>
              <s id="s.001789">
                <lb/>
              Quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
                <lb/>
              Et fera vis venti per crebra foramina terrae
                <lb/>
              Dispertitur, ut horror; & incutit inde tremorem:
                <lb/>
              Frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
                <lb/>
              Concutit invitos cogens tremere, atque movere.</s>
              <s id="s.001790">
                <lb/>
              Ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>