Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 403 > >|
1negata. Varietas etiam & permutatio, & res
intacta è raritatis genere ſunt.
Sic & illicitis
quandóque magis angimur, quia difficilius
aſſequitur talia.
Omnis igitur noſtra volu­
ptas eſt aut in his, quæ per ſe amabilia ſunt,
id eſt, pulchra, ſeu oculo cognita: aut in qui­
bus præſtantes nobis videmur: videmur au­
tem præſtantes in aſſequendo ea, quæ aliis
negata ſunt, aut quia nobilia, aut qui rara,
aut quia intacta, vel cuſtodia munita, vel
virtute prædita, vel illicita: in omnibus igi­
tur his aut horum parte animus delectatur,
gaudétque, acquirit etiam cum famæ, fortu­
narum, vitæque iactura.
Hic eſt amor ille
fæuus, de quo infrà ſermonem habiturus

ſum.
Minùs igitur amant, qui acutè vident,
& non ſolùm minùs, ſed rarius, quòd dili­
genter conſideranti rara ſit facies abſoluta,
& quæ vitio careat, tum maximè quòd le­
nis cutis glabra, & roſeus color deſiderantur
ad pulchritudinem: amant igitur plerique,
quòd acie præuertatur, aut prius ament, quam

inſpiciant, quod amare velint.
Ea de cauſa
plurimi etiam ſi nolint, amant: coguntur enim
amare præſente pulchritudinis imagine non
ſecùs, ac qui vruntur dolore, neque enim vis
imaginandi ex toto voluntati paret: nec ſi
pulchrum imagineris, liberum eſt, non ama­
re.
Igitur concepta in imaginante virtute
pulchra forma, nolentes etiam rapimur ad
amorem: ob id ſtudioſi vehementiùs amant,

ob imaginantis facultatis robur.
Hoc autem
exercitatione: contingit itaque & ob ean­
dem cauſam circa Veneris actum ex nimio
amore impediri.
Nam voluntas contrahit
ſpiritus, & ad ſuperiora reuocat, & imagi­
nantem facultatem, à qua maximè iuuatur
Venus, impedit.
Homini enim proprium eſt,
non benè operam dare duabus rebus ſimul
Sed commiſeratio Venerem adiuuat, vnde
vim inferentibus prompta Venus: nam ſpi­
ritum dilatat, & mouet, repugnantiáque ac­
cedit, & quòd imaginandi virtus excitetur.
Imaginando enim tenditur membrum, quo­
niam vbi è cerebro iucunda effigies animæ
offertur, cor in quo illa reſidet, ſpiritum, &
calorem ad membrum tranſmittit, titilla­
tione in eo per neruos excitata.
Ergo calor
dum ad ipſum tendit, humidum quod in via
eſt, diſſoluit, & in flatum vertit: ex quo in
pumicoſam membra carnem intruſo, ſtatim
ipſum tenditur.
Vnde patet primam animam, &
totam eſſe in corde.
Corque calidum ad Vene­
rem multum facere.
Hinc variarum affectionum
cauſæ patent: nam quibus facilè ac diu ten­
ditur, multum eſt concocti pinguis humidi,
quibus autem facilè tenditur ac laxatur te­
nuis: quibus verò à priore coitu magis erigi­
tur, virga his frigidior pars eiecta eſt: quod
contingit in his, quibus ex mora ſemen cor­
ruptum eſt.
Senibus verò ob meatuum laxi­
tatem contingit, vt extenſa virga flatus per
ventris crepitum erumpat.
Lachrymæ verò
vim patientibus profluunt, quòd in dolore
cum ſpe contrahatur cor, & cerebrum, in­
de à calore quicquid eſt humidi non ſolùm
in cerebro, ſed etiam in toto ſanguine
exprimitur per oculorum fontes.
Lachry­
mantur & equi, & phaſiani, dum immi­
nens periculum cernunt.
Sed vbi ſpes deeſt,
non fit motus, nec lachryma.
Ob id in
extremis timoribus aut triſtitia non lachry­
mantur.
Benè igitur Poëtæ, Nioben in mor­
te filiorum lapideam factam finxêre, non
lachrymantem.
Vitruuij ra­
tio ſubtiliſſi­
ma explica­
tur.
Tria quæ­
runtur ad
Veneris vo­
luptatem.
Minùs amant
qui acutè
vident.
Cur nonnul­
li vel inuiti
ament.
Cur amantes
quandoque
prohibentur.
ne vti poſſint
Venere cum
amata.
Quomodo
imaginando
Venus exci­
tetur.
Lachrymæ
cauſa.
Fluunt & præ gaudio lachrymæ, quia &
in illo ſanguis extràfertur cum impetu.
Ob
id etiam præ gaudio nonnulli mortui ſunt.
Omnes animi affectus, imo & mores,
oculi oſtendunt, maximè tamen lætitiam, &
triſtitiam.
Aures vt oculis ſunt longè in his infe­

riores, ita in duobus illis præſtant ad diſ­
ciplinam tradendam, & affectus animi exci­
tandos.
Aurium du
plex priui­
legium.
Sunt ſoni differentiæ trium generum,
acutus, grauis, & medius: qui à celeri, vel
tardo, mediove, magnus, & paruus, mediuſ­
que ab impetus magnitudine procedentes.
Sed mollis, & aſper ab inſtrumenti natura.
Sunt & rari, & frequentes ac medij, tum
verò diſſoni, ac conſoni, mediique.
Igitur

ſonus inter omnes, quæ ſenſum mouere poſ­
ſunt, affectus mouet ſolus, maximè, quòd
ſolus cùm manifeſto ſit motu.
Magnus igi­
tur aſper, & concitatus, nec conſonus: ad­
modum ad iram ac prælia mouet, adeò vt
faciat obliuiſci hominem ſuiipſius.
Ob id
rectè in præliis tum maximè in initiis, tu­
bis, & tympanis obſtrepunt, & clamorem
edunt milites: etenim magna res eſt morti
ſe offerre: nec niſi gloria, qui nobiles, aut
mente perturbati, quòd maximè inconditis
ſonis ac clamoribus contingit, ſpontè id
agerent.
Itaque Pompeium rectè Cæſar re­
darguebat, qui velut ituros ad luctam, vel
diſceptaturos de nugis Philoſophorum, mi­
lites in initio pugnæ ab impetu cohibuiſſet.
Molles, rari, parui, concini, ad commiſera­
tionem hominem inducunt.
Molles, celeres,
parui, concini, ad alacritatem.
Graues in fi­
ne mediocres, mixtique ex aſperis, & me­
diocribus tardi ac parui, ad caſtitatem, ac
prudentiam.
Cur ſolus ſo
nus animi
affectus mo­
ueat.
Illud ſanè mirum, quod quiſque tamen

poteſt experiri, lanceam ad lyram appoſi­
tam, vt tangat, vel ad hominis os, ſi quis
caput lanceæ reliquum dentibus teneat, tan­
quam in dentibus ſit auditus ſonum: voces
ac verba procul exaudiet, quorum nec ſo­
num ſecùs audire poſſet.
Denique vide qua­

les motus in ſpiritibus creant affectus, tales
ſonos elige ad eoſdem affectus mouendos.
Etenim in ſonos magis conueniunt homi­
nes, quàm in aliis ſenſibilibus, quòd ſonus
ſimpliciſſima res ſit, & generalibus tantùm
differentiis varietur.
Sapores, & odores, &
colores etiam à mixtione primarum quali­
tatem prodeunt.
Lanceæ expe
rimentum.
Cur in ſonis
omnes fermè
homines con­
ueniant, non
in ſaporibus
aut colori­
bus.
Tria omni­
bus ſenſibili­
bus commu­
nia.
Sunt porrò communes omnium ſenſibi­
lium conditiones tres.
Prima, quòd ( vt
dixi ) proportione conſtent: nam talia no­
ta ſunt, & ob id delectant: inde fit, vt eum
diapoſon dupla conſtet, ea maximè dele­
ctet aures: inde bis diapoſon quadrupla, pòſt
diapaſon alia diapente tripla, inde diapente
ſeſquialtera, pòſt ſeſquitertia diateſſa­
ron.
Ditonus ad ſeſquiquartam, & tris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index