Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
nus eſt finitus: habet igitur vtrinque terminos.
Prætereà ſi non detur primum in motu; cùm
partem formæ ponat motus; iſque ſit diuiduus in infinitum; ſequetur, vt danda ſit minor mi­
nima qualitate.
Eſt aliud etiam quod nos interturbet ob ea quæ de materiæ & priuationis inte­
ritu dicenda ſunt: decernendum eſt enim propter Ariſtotelis monita 1. Phyſ. materiam corrum­
pi per accidens, priuationem verò per ſe; aut, ſi malis compoſitum ex materia & priuatione per
ſe corrumpi; nihilominus ita corrumpitur, quòd in eo corrumpitur priuatio: proptereà conſi­
militer dubitari continget.
Quo igitur pacto dabimus vltimum non eſſe in interitum? Nam ſi
vltimum eſſe eſt eius quod anteà fuerit; poſt verò non eſt amplius priuatio, quia non erat ens,
non videtur terminari non eſſe.
Aut igitur priuatio eſt ens, aut non eſt dandum vltimum non
eſſe, aut malè ab Ariſtotele conſtitutum eſt priuationem per ſe corrumpi.
An, vt hinc exordiar,
huic malo remedium ſic adhibebimus, ſi dixerimus Ariſtotelem id obſeruaſſe quod ſenſum mo­
uet, & quod pleroſque tentat, nimirùm compoſitum quod per ſe ſenſile eſt (nam priuatio ſola
mente comprehenditur, cùm priuatio nihil per ſe ſit, ſed merito, ſubiecti in quo eſt, & formę cu­
ius ipſa eſt abſentia, eodemque.
modo compoſitum ex materia & priuatione) & quod manifeſtè
conſpicitur, ex eo quod eſt, in aliud conuerti, nec retinere ſuam naturam, priuationem verò ne­
glexiſſe, quia nobis perſpicua non ſit.
Attamen ſiquis velit Ariſtotelicum præceptum a vſque in


elementa diſſoluere; ſtatuet priuationem eſſe illam quæ per ſe interit, & aduentu nouæ formæ
non amplius eſt, eique.
adſcribet eſſe quo ſuum ipſius proprium eſt, & ex nouæ formæ præſentia
prorſus delebitur, idemque.
iudicium de compoſito ex materia & priuatione faciet. Nec incom­
modi quicquam inde reſurget: ſed cùm & ipſa cum antecedente forma permaneat, & quia non
amplius extet, vbi noua forma ſuccedit; ſic verè eſſe & non eſſe tribuentur compoſito ex mate­
ria & forma, quod non conſeruatur; priuationi verò & compoſito ex ipſa, quod ſuum ipſorum
proprium eſt.
Ad reliqua atque alia conſimilia ſic reſpondetur. Primò ſolet notari ratio diſpar
lineę ac motus, puncti & mutati eſſe: nam lineæ poteſt aliquod initium deſignari, ante quod nul­
la ſit alia linea; ſic ante punctum non eſt punctus: ſed nulla pars motus aſsignari poteſt, ante­
quam non ſit motus; ſemper enim diuidi poteſt in alios motus; ſic mutatum eſſe ſemper habet
ante ſe alia mutata eſſe propter inconſtantiam, puto, eius rei; neque enim manet id quod moue­
tur, in eodem ſtatu plus quam per vnicum inſtans; ob id datur primus punctus in linea; & in
motu non poteſt dari primum mutatum eſſe.
Idem quoque de tempore dicendum foret, cùm
per ſe conſideratur: nam fortè ſi ſpectatur quatenus applicatur ad rem quæ eſt in tempore, di­

cendum ſit aliter, quia tunc dicitur eſſe aliquod primum tempus atque aliquod primum nunc
ante quod motus non erat, & aliquod nunc cui nullum aliud præcedat.
Sed iſti perperam hæc
tempori per ſe ſumpto adſcribunt, mihique.
ſolutio hæc pluribus vitiis, obnoxia videtur. Etenim
id ineſt primùm quod ab Ariſtotele notatum eſt contra Zenonem: nanque hæc videtur eſſe ſo­
lutio ad hominem & rationem, non autem ad rem.
Impeditur enim proceſſus rationis indi­
cata diſsimilitudine puncti, & mutati eſſe.
Sed tamen adhuc dubitatio ſeruat robur: proptereà
quòd è non motu fit motus; ergo fuit factus aliquando motus, ſi non ſimpliciter; at hic atque
ille: & fuit aliquando tempus quo licebat dicere, nunc non eſt motus, poſteà motus eſt.
Quid
igitur de tali principio dicendum eſt?
aut enim diuiduum eſt, aut indiuiduum; ac ſi diuiduum
fuerit, mutationis termini eſſe poterunt diuiſi.
iam enim accipio tanquam perſpicuum eſſe cu­
iuſque mutationis terminos indiuiduos, & in puncto temporis ex non hoc eſſe hoc: licet fieri
poſsit, vt non ſubitò quidem, ſed tempore ex non hoc fiat hoc, & quod mutatio eſt, cùm è non
motu fit motus, neque idcirco ſequi motus eſſe aliquem motum, quia non eſt motus, ſeu muta­
tio illa motus b tanquam ſubiecti, ſed tanquam termini ſolùm; cùm cęteroquin ea quæ conclu­


ſerat Ariſtoteles; motum non eſſe motus, tanquam de ſubiecto ſint accipienda.
non igitur diui­
duum eſt tale principium.
quòd ſi fuerit indiuiduum, iam erit primum motus, quod ab Ari­
ſtotele negatum eſt.
Neque ſufficit, ſi mutatum eſſe dicas requirere motum; quia tametſi ea
ratione, quà mutatum eſt, requirit motum, at non, quà primum, de quo nunc quęrimus.
quo­
niam, inquam ego.
eſto; non ſit hoc mutatum eſſe; at nil vetat, quominus ſit primum & fallax
eſt ea ratio, quòd motus principio careat, linea verò minimè: quandò motus ſic diuidi poſsit in
alios motus, non magis quàm linea diuidi poteſt in alias lineas, atque omnia reliqua continua.
Mitto eos nunc qui ponunt in tempore terminos ſecundum rem, & per ſe, cùm tamen ſint ſecun­
dùm cogitationem, & ad ea quæ fiunt in tempore, aut eius puncto, quanquam de hac ipſa re in
extremo voluminis agendum eſt diligentius.
Neque potes dicere hoc fore primum, ſed tamen
non motus, hoc eſt, eſſe quidem terminum motus, non autem partem eo quòd neque mutatum
eſſe eſt pars motus, neque omnino diuidui, id quod eſt indiuiduum.
Præterquamquòd aduer­
ſus hoc valet Ariſtotelica ratio.
Primum non eſt motus; quoniam ipſe diuidi poteſt in alios mo­
tus.
In re quam alij conniuent, dicam id quod mihi diutius cogitanti venit in mentem. Pri­
mùm igitur diſtinguamus de motu: ipſe autem accipitur, vt ſignificat ſucceſsionem & fluxum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index