Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
131
131 (105)
132
132 (106)
133
133 (107)
134
134 (108)
135
135 (109)
136
136 (110)
137
137 (111)
138
138 (112)
139
139 (113)
140
140 (114)
< >
page |< < (195) of 376 > >|
219195LIBER VIII. CAPUT VI.
CAPUT VI.
De librationibus aquarum et inſtrumentis ad hunc uſum.
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque ut fieri oporteat ex-
plicabo:
cujus ratio eſt prima perlibratio. Libratur autem dioptris, aut
libris aquariis, aut chorobate, ſed diligentius efficitur per chorobatem,
quod dioptrae libraeque fallunt.
Chorobates autem eſt regula (A) lon- ga circiter pedum viginti, ea habet ancones (B) in capitibus extremis
aequali modo perfectos, inque regulae capitibus ad normam coagmenta-
tos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transverſaria (C),
quae habent lineas ad perpendiculum recte deſcriptas, pendentiaque ex
regula perpendicula (D) in ſingulis partibus ſingula:
quae, cum regula
fuerit collocata, eaque tangent aeque ac pariter lineas deſcriptionis, indica-
bunt libratam collocationem.
Sin autem ventus interpellaverit, et motioni-
bus lineae non potuerint certam ſigniſicationem facere;
tunc habeat in ſupe-
riore parte canalem longum pedes quinque, latum digitum, altum ſeſqui-
digitum, eoque aqua infundatur;
et ſi aequaliter aqua canalis ſumma la-
bra tanget, ſcietur eſſe libratum.
Ita eo chorobate cum perlibratum ita
fuerit, ſcietur quantum habuerit faſtigii.
Fortaſſe qui Archimedis libros
legit, dicet non poſſe fieri veram ex aqua librationem quod ei placet,
aquam non eſſe libratam, ſed ſphaeroides habere ſchema, et ibi habere cen-
trum quo loci habet orbis terrarum.
Hoc autem (ſive plana eſt aqua,
ſeu ſphaeroides) neceſſe eſt, extrema capita canalis regulae dextra ac ſini-
ſtra, cum librata regula erit , pariter ſuſtinere aquam.
Sin autem pro- clinatus erit ex una parte, quae erit altior non habebit regulae canalis
in ſummis labris aquam.
Neceſſe enim eſt quocunque aqua ſit infuſa in
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index