1cauſſae .poſſunt excogitari; ſed an earum effectus ſit
tantus, ut ſenſu deprehendatur, nondum mihi com
pertum eſt.
tantus, ut ſenſu deprehendatur, nondum mihi com
pertum eſt.
XXVII.
Gravitatem corpora
deprimere verſus cen
trum Terrae.
Gravitatem corpora
deprimere verſus cen
trum Terrae.
25
Vis luminis, quatenus à Sole ac ſtellis in omnes
coeli partes ſe diffundit, jam ſatis ſuprà fuit expli
cata a: ſupereſt tantùm ut hîc notemus, ejus radios à
Sole delapſos, Terrae particulas diverſimodè agitare.
Quippe, quamvis in ſe ſpectata, nihil aliud ſit quàm
preſſio quaedam, quae ſit ſecundùm lineas rectas, à
Sole in Terram extenſas: quia tamen iſta preſſio non
aequaliter omnibus particulis tertii elementi, quae ſu
premam terrae regionem componunt, ſed nunc unis,
nunc aliis, ac etiam, nunc uni ejuſdem particulae ex
tremitati nunc alteri applicatur: facilè poteſt intel
ligi, quo pacto ex ipſâ variae motiones in particulis
iſtis excitentur. Exempli cauſſâ, ſi AB ſit una ex par
ticulis tertii elementi,
terrae regionem componentibus,
quae incumbat alteri particulae C,
atque inter ipſam & Solem aliae
multae interjaceant, ut D, E, F:
hae interjacentes nunc impedient,
ne radii Solis G, G, premant ex
tremitatem B, non autem ne pre
mant A: ſicque extremitas A de
primetur, atque allia B attolletur.
Et quia iſtae particulae aſſiduè ſi
tum mutant, paullò pòſt opponentur radiis Solis ten
dentibus verſus A, non autem aliis tendentibus verſus
B, ſicque extremitas A rurſus attolletur, & B