Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (26) of 393 > >|
21926 motuum compoſitionem ab ipſorum concurſu ſecerno; quia nem-
pe
magnitudinum generatio nunc uno, nunc alio modò faciliús expli-
catur
.
Verum ad illos diſtinctius exponendos accedo. De compoſitione
primum
.
Cùm autem motus duobus modis compoſitus intelligi
poſſit
;
vel nt è pluribus motibus aggregatus, vcl ut de pluribus par-
ticipans
;
de poſteriore nos diſſertamus; quem fortè non meliùs
quàm
prænobilis Philoſophi verbis, &
exemplis enucleatum dem.
11Carteſ.princ. II.
31
, 32.
Etſi autem (inquit ille) unumquodque corpus habeat tantùm
unum
motum ſibi proprium, quoniam ab unis tantùm corpori-
bus
ſibi contiguis, et quieſcentibus recedere intelligitur, parti-
cipare
tamen etiam poteſt et de aliis innumeris;
ſi nempe ſit
pars
aliorum corporum alios motus habentium.
Ut ſi quis am-
bulans
in navi _horologium in_ pera geſtet, ejus horologii rotu-
unico tantùm motu ſibi proprio movebuntur;
ſed participa-
bunt
etiam ex alio, quatenus adjunctæ homini ambulanti unam
cum
illo materiæ partem component;
et ex alio quatenus erunt
adjunctæ
navigio in mari fluctuanti;
et ex alio quatenus ad-
junctæ
ipſi mari;
et denique alio, quatenus adjunctæ ipſi terræ,
ſiquidem
tota terra moveatur.
Omnesque hi motus revera e-
runt
in rotulis iſtis, ſed quia non facilè tam multi ſimul intel-
ligi
, nec etiam omnes agnoſci poſſunt, ſufficiet unicum illum,
qui
proprius eſt cujusque corporis in ipſo conſiderare.
Ac præ-
tereà
ille unicus cujuſque corporis motus, qui ei proprius eſt,
inſtar
plurium poteſt conſiderari;
ut cùm in rotis curruum du-
os
diverſos diſtinguimus, unum ſcilicet circa ipſarum axem, et
alium
rectum ſecundum longitudinem viæ per quam feruntur.
Sed quòd ideò tales motus non ſint reverà diſtincti patet ex eo,
quòd
unumquodque punctum corporis quod movetur unam tan-
tùm
aliquam lineam deſcribat.
Nec refert quòd iſta linea ſæpe ſit
valde
contorta, et ideò à pluribus diverſis motibus genita vi-
deatur
, quia poſſumus imaginari eodem modo quamcunque li-
neam
etiam rectam, quæ omnium ſimpliciſſima eſt, ex infini-
tis
diverſis motibus ortam eſſe.
Ut ſi linea AB feratur verſus
CD
, et eodem tempore punctum A feratur verſus B, linea
22Fig. 16. recta AD, quam hoc punctum A deſcribet, non minus pende-
bit
à duobus motibus rectis, abA in B et ab AB in CD, quàm
linea
curva, quæ à quovis rotæ puncto deſcribitur, pendet à
motu
recto et circulari.
Ac proinde quamvis ſæpe utile ſit u-
num
motum in plures partes hoc pacto diſtinguere ad facilio-
rem
ejus perceptionem;
abſolutè tamen loquendo unus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index