Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1
Antim. Addo vnum, quod difficultatem auget, nempe ſi tota res fiat
clauſo tubo in O, minor bulla non rumpitur.
Auguſtin. Rectè dixiſti augeri difficultatem; cùm inde facilè deducam,
ampullam non frangi à materia tenſa contenta in majore ampulla HP,
quia reverà etiam clauſo Oſtio O, eadem eſt applicata convexo minoris
bullæ, illam tamen non frangit; ſed aperto foramine O, ſtatim frangitur;
igitur ab alia cauſa, eaque applicata; nulla autem alia excogitari poteſt, à vi
exterioris aëris incubantis diſtincta.
Antim. Ab vtraque certè cauſa hunc fractionis effectum eſſe neceſſe eſt;
cùm vtraque applicata ſit, altera convexo, altera concavo; gravitat autem
aër exterior in cavum bullæ, quia illa materia tenſa, quæ convexum ambit, eſt
levior aëre, jam verò in hoc, ſupra laudato Autori aſſentior, quod ideo minor
bulla frangatur, non verò major ; quia hujus ſuperficies versùs centrum
pellitur, & cùm ſit ad inſtar cujuſdam fornicis, quid mirum, ſi magis reſiſtat,
quàm minor, cujus ſuperficies a centro diſtrahitur.
Vnde futurum, conclu­
do, ſi hæc figura bullarum mutetur, ita vt cavum majoris, & convexum
minoris aëri externo ſit expoſitum, ſecus atque ante accidet; tunc enim
major bulla frangetur, minor verò indemnis manebit.
Auguſtin. Scire ex te velim, vtrùm hoc experimento vnquam probatis,
an verò intellexeris ab aliis fuiſſe probata.
Antim. In hoc genere, à quopiam probata fuiſſe neſcio, neceſſaria tantùm
conſecutione deduco; in alio tamen genere legi apud Autorem ſupra lau­
datum, aliquid ſimile; quòd ſcilicet bulla in recipiente collocata exhauſto
aëre tantulùm explicetur; vt colligitur ex eo quod cùm ante aqua ſemiplena
eſſet, & in canaliculo immerſo & ad collum ejus preſsè alligato aliquantu­
lum aſſurgeret, exhauſto deinde aëre ex dicto recipiente aqua in canaliculo
tantulùm ſubſidere viſa ſit, quod certè vni duntaxat vitri, ſeu bullæ explicatio­
ni tribui poteſt: alterum ſimile paſſim occurrit; ſi enim ampullam tenui & lon­
giore collo inſtructam, & aqua ferè plenam nive obruas, aqua illico per collum
tantulùm aſſurgit, non aliam certè ob causam, niſi propter contractionem ampul­
læ; ſi autem concavum ſit exteriùs, & convexum interius, ſecus omnino accidit.
Auguſtin. Hæc ad primum tantummodò ſpectant de altero verò quid
74[Figure 74]
Antim. Sit vas A conſtructum iuxta formam
deſcriptam in Figura infundatur aqua, cu­
jus ſuprema ſuperficies ſit KI. aſſurgit per ca­
naliculum GDF vſque ad E, includatur autem
in recipiente, quod deinde probè obſtruatur, exu­
cto aëre ex dicto recipiente, non ſubſidit aqua in
canaliculo infra E, ceſſat tamen compreſſio aëris
incubantis vtrique ſuperficiei KI, & E; illa igi­
tur compreſſio cauſa non eſt hujus elevationis aquæ, per canaliculum GF.
Auguſtin. Præclarum certè experimentum, quod tuam illam hypothe­
ſim, ſaltem, vt mihi videtur, penitus deſtruit.
Antim. Primo aſpectu, quaſi nodus indiſſolubilis eſſe videtur; non tamen
vrget; nempe cùm ſugatur canaliculus à materia tenſa per ſuperius orificium,
& cùm materia æquè tenſa eſſe ſupponatur in toto recipientis ſpatio, ne-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index