Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1foraminum in latere z h,
etiam in dimidio quod eſt
z b dimidium eſt.
Quare in
dimidio lecti, tanta erit ma­
gnitudo funium: quantum
eſt a b.
Multitudine vero
tot: quot ſunt in b h fora­
mina.
Quod perinde eſt ac
dicere quot ſunt in a z &
b z ſimul ſumptis.
Si vero
ſecundum diametrum ex­
tendantur
funes, vt in lecto
a b g d ſehabent, dimidia
ſunt, non tot: quot latera
vtrorum que a z, z h.
æqua­
lia vero foramina inſunt
quot in z b, z a, duæ vero
cum ſint a z, b z, maiores
ſunt ipſa a b.
Itaque funis
tanto maior: quanto ambo
latera maiora ſunt diame­
tro.
COMMENTARIVS.
Sit lectus a z h i. ] In tertia ratione ſecundæ quæſtionis expli­
canda reliquus Ariſtotelis contextus totus eſt: ſed adeo mendoſus
& in verbis, & in diagrammatis, & in diagrammatum characte­
ribus, vt ſi Iuppiter cum Æſculapio mederi, & mendas eluere ve­
lit, non poßit tamen: ideò ſatius eſt cum ſit nota philoſophi ſenten­
tia, totum adimere, & alium ſupplere.
Obſcuritas ex tam corru­
pto contextu manans fecit, vt nonnulli interpretes Cardano non ſa­
tisfecerint, qui negotium numeris abſoluunt, cum tamen demonſtra­
tionem geometricam inſtituerint, neque in figuris lectorum aſſum­
ptis, & in contextu neſcio à quibus poſitis, eundem numerum linea­
rum retineant.
Sed in vna octo, in altera decem, non debuerit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index