Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1dem primæ partis (qualis eſt SD) acquiſitæ perfectè dupla
reperiatur: & ſimiliter, vt tota velocitas tertia, aut quarta
parte, &c.
acquiſita, tripla non ſit, aut quadrupla totius ve­
locitatis per primam partem acquiſitæ, ſed eius præcisè veloci­
tatis, quæ tertia, aut quarta parte inferiore eiuſdem partis
primæ acquiſita fuerit.
Itaque quicquid aduerſus has pro­
poſitiones magna tuæ Responſionis parte opponis, aut ex ſup­
poſitis earum contrariis colligis, ac concludis, vanum ſine du­
bio, atque inane eſt; quamuis apud harum rerunt minùs pe­
ritos plauſum inuenire poßint, atque approbationem.
Cuius momenti iſta ſint, expendendum eſt ex hacte­
nus dictis.
Moneo ſolùm breuiter quatuor, Primum,
velle te perperam, eſſe perin de ſeu ſpatiis, ſeu temporibus
acquiſita velocitatis incrementa exæquentur.
Secun­
dum, iniuriam à te ſemper fieri miſerando illi dimidio
partis primæ priori: vt cuius rationem nullam vnquam
habeas.
Tertium, noſcendum eſſe deinceps quo fru­
ctu volueris hæc præoccupata in gratiam eorum, quæ
ſunt dicenda circa articulos ſequenteis.
Quartum, ſi
mihi proferre poſſis vel vnum peritum, qui à tua ſen­
tentia ſtet, & apud quem plauſum, approbationemque
inuenias, vltrò me in eandem ſententiam iturum.
Ruit itaque quod iam numero tuæ Responſionis xii. ab­
ſurdum infers, & iterum numero xlii.
tangis: futurum ſcilicet,
vt tempore quocumque dato putà vno horæ minuto primo; quo
decurſa ſupponatur deſignati ſpatii pars quæcumque prima, vt
AD, tempus aliud deſignato illi æquale attingt antè non poſ­
ſit, quàm ab eodem mobili decurſum fuerit ſpatium infinitum:
Cùm enim abſurdum hoc aliunde non concludas, niſi ex falſa
hypotheſi, quòd ſpatij pars ſecunda dimidio primi temporis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index