Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1HL accedit ad Parabolam licèt non ſit vera Parabola; quia quando ia­
ctus horizontalis eſt velociſſimus, qualis in arce, vel in tormentis belli­
cis, eodem tempore mobile non decidit in terram, quo deſcenderet mo­
tu purè naturali ex eadem altitudine.
Theorema 97.
Hinc, ſi motus nauis eſſet æqualis motui ſagittæ, motus ex vtroque mixtus
duplam amplitudinem in plano hòrizontali acquireret, v.g. ſi tantùm ſagitta
emiſſa arcu extra nauim ex A perueniret in K, in naui mobili perueniret
in L;
ſi verò nauis, vt reuerâ fit, tardiùs moueatur, ſagitta è naui emiſſa
verſus Boream ſcilicet acquiret pro rata, id eſt ſi nauis motus ſit tantùm
ſubduplus perueniret in M; ſi ſubquadruplus in N &c.
Theorema 98.
Hinc tormentum bellicum quod eſt in prora directum ad eandem lineam,
quam ſuo motu conficit nauis maiorem iactum habebit, non tamen ſenſibiliter;

quia motus nauis parum addit;
obſeruabis tamen non videri maiorem
quàm ſi nauis quieſceret, quia eo tempore, quo ſagitta ex A peruenit in
L, nauis ex H peruenit in K;
igitur videtur ſemper eſſe idem iactus, ſiue
moueatur nauis ſiue non, quia eſt ſemper eadem diſtantia nauis, & ter­
mini iactus; cum nauis id totum acquirat ſpatij, quod motui ſagittæ
accedit.
Theorema 99.
Hinc vt quis maiore niſu lapidem v. g. proijciat, tùm longiore tempore
brachium rotat, tùm præuio curſu impetum auget, quia non tantùm impe­
tus brachij imprimitur mobili, ſed etiam impetus totius corporis;
hinc
etiam ſi præmittatur curſus longiore ſaltu in plano horizontali maius
ſpatium traiicitur; quæ omnia ex iiſdem principiis manifeſtè ſe­
quuntur.
Theorema 100.
Si verò per oppoſitam lineam verſus Auſtrum proijcitur mobile, mouebitur
motu mixto ex duobus horizontalibus ad oppoſitas lineas, & ex naturali ac­
celerato;
ſit proiectio per AB, ita vt mobilè perueniat in L niſi impedia­
tur;
certè ſi nauis motu ſubduplo in oppoſitam partem feratur, peruenit
tantùm in K, quæ omnia conſtant ex dictis;
nam impetus oppoſiti pu­
gnant pro rata, vt ſæpè diximus;
videbitur tamen eſſe æqualis iactus; ſi
enim eo tempore, quo ſagitta peruenit in K, nauis fertur in oppoſitam
partem ſpatio æquali KL, haud dubiè diſtantia ſemper erit æqualis; tan­
tùm enim recedit verſus Boream nauis, quantùm ſagitta à puncto L ad
punctum K reducitur.
Theorema 101.
Si motus nauis eſſet æqualis motui ſagittæ v. g. ſi nauis ferretur per
lineam GC ſeu TA verſus Boream, & ſagitta è ſummo malo emitteretur
per lineam TO verſus Auſtrum, deſcenderet per lineam T.G. nec quidquam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index