Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of figures

< >
< >
page |< < (205) of 361 > >|
219205SECTIO DECIMA.
Nihil dico de modis hujusmodi thermometra ſenſibiliora reddendi; eo-
rum quisque facile excogitabit plures, qui volet.
Curetur autem, ut alti-
tudo B E non ſit infra 4 pedes, imo ut major ſit, ſi etiam aliorum fluidorum
bullientium gradus caloris, qui ſæpe major eſt quam in aqua, experiri ani-
mus ſit.
Si minora hujusmodi thermometra deſiderentur, poterunt ea ita
fieri, ut tempore ſigillationis in m ampulla vitrea A F igni lampadis appona-
tur ad rarefaciendum aërem in illa contentum, tuncque protinus ſigillatio
fiat, &
ne ſigillationi mora injiciatur, poterit prius ampulla vitrea in tubu-
lum capillarem duci, qui vel leviter flammæ admotus illico colliqueſcat.
Hoc
modo thermometra obtinui non ultra quatuor aut ſex pollices longa, ſed
parvæ virtutis.
Cæterum multum refert, ut ſpatium E D ſit ab omni aëre,
quantum fieri poteſt, vacuum, neque de iſto vacuo ſatis certi erimus cum
viderimus in ſitu inſtrumenti horizontali mercurium extremitatem Eattinge-
re, quia fieri poteſt, ut aër, qui antea in ſpatio E D fuit, ſeſe in poros
mercurii recipiat, rurſusque priſtinum ſpatium occupet deſcendente mercu-
rio:
tutius erit examen admovendo partem D E flammæ: ſi enim à calore
flammæ ſuperficies D locum non mutet, indicium erit certum vacuum eſſe ab
aëre ſpatium E D.
§. 10. In præcedente paragrapho conſideravimus ſpatium A m F ab
aëre occupatum veluti infinitum ratione ſpatii D G aut D E:
Quod ſi vero
fuerit tantum octuplo vel decuplo majus, nondum licebit illud ſine notabi-
li errore tanquam infinitum conſiderare:
atque hinc conjicio ortum eſſe
errorem aliquem in definiendo elatere aëris mediocriter calidi in experimen-
tis Amontonianis.
Ut igitur accuratiſſime fiat experimentum, ita procedendum erit: Fue-
rit ſuperficies mercurii inferior in A F ducaturque horizontatis in A L:
dein-
de pro caloris gradu qualicunque definiendo inclinetur inſtrumentum, donec
ſuperficies mercurii ſit in puncto g, (quod idem eſt in quo mercurius ſubſi-
ſtebat à gradu caloris aquæ ferventis in ſitu thermometri verticali) tuncque
capiatur menſura altitudinis verticalis gh, quæ erit ad altitudinem G B vere
ut elater aëris, cujus calor definiendus eſt, ad elaterem aëris inſtar aquæ fer-
ventis calidi.
Sic igitur calores erunt proprie in ratione altitudinem gh.
Priusquam hoc argumentum abrumpam, notaſſe conveniet (quandoquidem
aliquibus fortaſſe videbitur primum, qui à nobis poſitus fuit, caloris gradum ab
aqua bulliente deſumtum non ſemper nec ubique ſibi omnino conſtare)

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index