Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1locata. Platoni ager et area probabatur diſtincta claſſibus
duodecim: et in ſingulis ſingula templa ſacella ue conſtitue
bat.
Nos et compitalia et minorum etiam iudicum ſedes / et
præſidia / et curricula / ludorumque ſpatia adiiciamus: et
ſi qua demum cum his conueniant: modo ager quaque uerſus
tectorum copia floreſcat.
Atqui urbium quidem aliæ maximæ
aliæ minores: uti caſtella et minuta oppida.
Eſt apud pri
ſcos scriptores opinio: urbes in plano poſitas minime uetu
ſtas eſſe: et idcirco minus habere auctoritatis.
Longe enim
poſt diluuium conditas interpretantur.
Sed certe urbibus pla
na et aperta: caſtellis autem ardua et difficiliora magis con
ducunt
ad gratiam atque amoenitatem.
In his tamen mutua
uelim eſſe hæc: ut plana leuiſſimum in tumulum ſeſe attol
lant munditiæ gratia: et montana complanatam æquabilemque
ſibi occupent aream / uiarum ædificiorum que cauſa.
Capuam urbem
Cicero uiſus eſt urbi romæ præpoſuiſſe ea re quod ſuſpenſa col
libus et conuallibus interrupta non eſſet: ſed patula atque per
æquata.
Apud pharum inſulam condere urbem deſtitit Ale
xander loco alioquin munito et percommodo quod ſpatio ſu
turam non ampliſſimam intellegeret.
Ne illud quidem hic
prætereundum cenſeo: inſigne urbis ornamentum extare
ubi ſic ciuium copia.
Tygranem legimus cum tygranoceram
urbem conderet / coegiſſe maximam uim honeſtiſſimorum et
ſplendidiſſimorum hominum: ut in eam cum fortunis omni
bus conuenirent / poſito edito quæ qui eo loci non compor
taſſent alibi inuenta fiſco aſcriberentur.
Idipſum quidem uel
ſponte facient finitimi / atque item exterarum: gentium mortales :
ubi ſe iſtic uitam cum ſaluberrime / tum et lautiſſime inter frugi
et bene moratos agere putent.
Sed praecipuum urbibus orna
mentum afferent ipſa uiarum et fori et deinceps operum ſingulo
rum ſitus / ductus / conformationes / collocationes: ita ut pro
cuiuſque uſu / dignitate commoditate omnis recte parata et di
ſtributa ſint.
Nanque amoto quidem ordine nihil prorſus erit
quod ſeſe aut commodum aut gratum aut dignum præſtet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index