Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 303 > >|
1HP. per eandem 34 primi. Quod & de tota circumferen­
tia vtriuſque circuli demonſtrari poteſt, non abſque magna
omnium admiratione, quibus fortaſſe videretur, maiorem
circulum, ſemper maiorem lineam deſcribere, quàm circu­
lus minor in ipſa rotatione.
Admirationis autem ratio ex eo maximè augetur apud
ipſum Philoſophum, quòd cum circulus maior minorem
lineam pertranſit, quàm ſit eius peripheria, nulla vel mini­
ma intercedit mora, in qua ipſe quieſcat.
Ac vice verſa
cum circulus minor maiorem lineam deſcribit, nullam tran­
ſiliat, vel modicam partem, quam percurrendo non attin­
gat.
Præterea quòd vnica exiſtente motione vtriuſque cir­
culi connexi, centrum commune commotum, interdum
quidem maiorem, interdum verò minorem lineam percur­
rat iuxta abſidem, ſcilicet maioris, aut minoris circuli ſe­
cundum quam mouetur: cum tamen idem eadem celerita­
te latum, æqualem lineam regulariter debeat pertranſire.
Pro ſolutione igitur quæſtionis ad explicandam cauſam
tam mirifici effectus, duo ſupponit Ariſtoteles fundamenta.
Vnum eſt eandem, vel æqualem potentiam, tardius quidem
mouere vnam magnitudinem, quàm aliam.
Licet enim illæ
æquè ex ſe mobiles ſint, ſi tamen vna ſimul cum alia ad
motum inepta vel difficili reperiatur coniuncta, tardius mo­
uebitur, quàm illa, quæ reperitur ſoluta, vel quam ipſamet
ſeorſum moueretur ab eadem potentia.
Quod ſi magni­
tudo, quæ moueri debet ad motum alterius, cui reperi­
tur connexa, mobilis quidem facilè ex ſe ſit, nihil tamen
ex ſe moueatur, vel ad motum alterius conferat, perin­
de eſt, ac ſi minimè apta eſſet ad motum: vnde & altera,
quæ ſimul cum ipſa moueri debet, tardius non minus mo­
uebitur.
Alterum verò fundamentum à Philoſopho ſuppoſitum
illud eſt, quòd impoſſibile profectò exiſtimandum ſit aliquid
plus moueri, quàm mouens à quo mouetur; Siquidem non
ſua, ſed illius motione cietur, nullaque propria vtitur mobili­
tate intrinſeca, & actiua, qua motus poſſit augeri.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index