Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 1055 > >|
Idcirco multùm principiis inſiſtendum, diligentiſsimeque. conſiderandum vtrum rectè nec'ne

decernantur
.
his verò probè examinatis & quaſi fundamentis benè iactis cætera cum ipſis con­
gruenter
ſubiicere ſuccedet.
Noſtrum igitur inſtitutum eſt nunc naturam motus accuratè per­
quirere
& quaſi in vnum breue corpus omnia cogere, quę paſsim ex communi ſenſu doctorum
diſcuſſa
& à philoſophis acerrimè varieque.
diſputata ſunt; animique. noſtri ſententias de re obſcu­
riſsima
pronunciare, iudiciumque.
noſtrum dimiſſo omni partium ſtudio liberè, at non licenter
interponere
; quibus etiam non pauca de noſtro contexuimus; nimis fortaſſe confidenter eorum
iudicio
, qui maximè tribuunt (vt certè faciendum eſt) auctoritati maiorum; verùm ſi ſine animo iu­
dicare
velint, & in intima noſtra pręcordia penetrarint, vt proficiamus nos, & aliis prodeſſe poſ­
ſimus
, neque pœnas huius audaciæ declinemus, dum noſtrorum dictorum reddere rationem,
& meliora dicentibus auſcultare parati ſumus, atque ipſi pro viribus non omnium auctoritate con­
tempta
profiteamur, ſed ad iudicia peritiorum exploremus illa, quæ aut oſcitante negligentia,
aut
iniquitate factionum, aut etiam iniuria temporum à pura illa peripatetica diſciplina, anti­
qua
illa quidem, non tamen eiuſmodi, quæ debuerit, vt iam cœpit, antiquari, tam longo tempo­
ris
ætatum regionumque.
tractu lapſa fuerant: quibus item acceſsit acre ſtudium concertationis, quod
vnicuique propemodum inſitum eſt, atque innatum.
itaque exardet facillimè, & animis noſtris in­

hęret
tenaciſsimè; neque minus diſtrahit in diuerſas opiniones, quàm cuiuſque noſtrum cupidi­
tas
ad varia ſtudia proſequenda quacunque vel etiam leui de cauſſa, quotidie nos incitet & impellat.
Neque item abhorret ab hac peſte conſuetudo: permagni enim refert, quibus opinionibus quiſque
ab
initiis ſtudiorum ſit imbutus: etenim quemadmodum celeriter arripiuntur; ita diutius re­
tinentur
, & à teneris annis amplexa vehementius amantur.
ac veluti lanarum colores, quibus
ſimplex
ille candor mutatus eſt, elui nequeunt; ſic ea quæ rudes animi perceperunt non ſine
ſummo
labore excutiuntur, quo fit etiam, vt cætera lentè faſtidioſeque.
probentur; ne dixerim,
funditus
repudientur & reſpuantur.
Quamobrem ferunt Theodorum tragœdum nobiliſsimum
nulli
concedere conſueſſe, vt ante ſe prodiret in ſcenam, quia nimirùm primis auditionibus ſpe­
ctatorum
animi nimium conciliarentur.
Nos, quoad potuimus, Ariſtotelis vnius veſtigiis in­
hęſimus
, & ex interpretum ſententiis illas ſecreuimus quas ab ipſo Ariſtotele proficiſci, ſi non
perſpicuum
ſit; at nos ita eſſe perſuadere conati ſumus; vt neque etiam nos induſtria noſtra
minus
confiſi quàm approbatiſsimorum hominum auctoritatem ſecuti fuiſſe, nec ab eorum
ſententia
, niſi coacti diſceſsiſſe iure optimo videri debeamus.
Quæcunque tamen ea ſint, quæ
conſcripſimus
, non ſine pertinaci labore confecta ſunt.
Sæpius enim ſæpiuſque. hæc animaduerte­
re
oportebat: atque vt poëta ille monet (vtar hîc ego auctoritate verbiſque.
Platonis) ante retroque.

conſpicere
, ne fortè deciperemur à nobis ipſis: quaquidem fraude nulla magis eſt capitalis:
quandò
nunquam ſeductor abeſt, nec vllo tempore à decepti latere diuellitur: reſque.
ipſa ſeſe
abdidit
in profundum.
ſi quidem ea ſit conditio principiorum, vt Tantum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index