Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 360 > >|
1dimidia non valeat, ne ratio motus accelerati non perfectè in­
telligatur.
Quæſtio heic iterùm non eſt, an velocitas per
ſecundam partem ſit præcisè dupla velocitatis per primam: ſed
an id ſequatur (vt & abſurda quædam alia) ex R. P. prin­
cipijs.
Refugit R. P. prouocationem ad calculos, nec incom­
moda clariùs pateant, ac illud speciatim, quod obiectum eſt
ex triente, & quadrante non componi integrum: neque item
ex partibus quinta, ſexta, ſeptima, octaua.
Irrito cona­
mine rationem duplam, vt ſolam congruam excuſare adniti­
tur, eò quòd ipſa quoque ſeipſam euertat, quoties tempora aſ­
ſumuntur maiora, vel minora dato, quæ ſint ipſa quoque inter
ſe æqualia: ſiquidem ea quoque deberent in eadem ratione
respondere spatijs: quod tamen non fit: vt in allato à R. P.
exemplo de caſu globi ex Luna monſtratur. A p.
191. in 208.
AD ART. XLIII. XLIV. De Tempore,
quo globum ferreum caſurum ex Luna in
Terram contendit.
Nihil eſſe heic videtur addendum ad ea, quæ obiecta ſunt ­
cùm R. P. fateatur non poſſe illam rapiditatem, quam priùs
aſſeruerat, inſanam eſſe adeò, vt globus id ſpatium minutis
non omninô duobus percurrat: tametſi lenire rem ſtudet, dum
naturam quidem id exigere, ſed medij tamen conditionem
obstare ait. A p.
208. in 209.
AD ART. XLV. XLVI. XLVII. De
quodam lapſu emendando circa cauſſam Phy­
ſicam accelerati grauium motus.
Quod R. P. in Vindicijs ad Artic. XL. de Phyſica

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index