Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 1055 > >|
1ergo fundamentis rectè conſtitutis, reliqua omnia quæ ſuperſtruuntur, firma permanere & per­
petuò durare poſſunt: ſi minus; quicquid adiicitur breui corruat neceſſe eſt: ſic de ſcientię prin­
cipiis, & fundamentis cogitare oportet.
Exigua ſanè principia ſunt; at verò maximè pollent.
Ex quo efficitur, vt, quemadmodum in itinere faciendo paruus error ab initio maximus euadit
in extremo: ſic principiis in methodo malè fundatis, demum longiſsimè aberremus à vero.
Vnico enim dato abſurdo plurima ſuccedunt. atque, vt monet Plato, velut in deſcribendis figu­
ris mathematicis, ſi exiguum quoddam primum ignotum falſumque.
ſit, reliqua deinceps multa
conſentiunt.
Neque verò ſecus de principiorum conſtitutione iudicando eſt quàm de conſiliis
noſtris euidiſsimus ille poëta cenſuerit, ita ſcribens.
A
B
E
Siquam rem accures ſobriè & frugaliter,
Solet illa rectè ſub manus ſuccedere:
Atque ædepol fermè vt quiſque rem accurat ſuam,
Sic ei procedit poſt principia. Denique ſi malus,
Aut nequam eſt, malè res vertunt quas agit:
Sin autem frugi eſt, eueniunt frugaliter.
Idcirco multùm principiis inſiſtendum, diligentiſsimeque. conſiderandum vtrum rectè nec'ne

decernantur.
his verò probè examinatis & quaſi fundamentis benè iactis cætera cum ipſis con­
gruenter ſubiicere ſuccedet.
Noſtrum igitur inſtitutum eſt nunc naturam motus accuratè per­
quirere & quaſi in vnum breue corpus omnia cogere, quę paſsim ex communi ſenſu doctorum
diſcuſſa & à philoſophis acerrimè varieque.
diſputata ſunt; animique. noſtri ſententias de re obſcu­
riſsima pronunciare, iudiciumque.
noſtrum dimiſſo omni partium ſtudio liberè, at non licenter
interponere; quibus etiam non pauca de noſtro contexuimus; nimis fortaſſe confidenter eorum
iudicio, qui maximè tribuunt (vt certè faciendum eſt) auctoritati maiorum; verùm ſi ſine animo iu­
dicare velint, & in intima noſtra pręcordia penetrarint, vt proficiamus nos, & aliis prodeſſe poſ­
ſimus, neque pœnas huius audaciæ declinemus, dum noſtrorum dictorum reddere rationem,
& meliora dicentibus auſcultare parati ſumus, atque ipſi pro viribus non omnium auctoritate con­
tempta
profiteamur, ſed ad iudicia peritiorum exploremus illa, quæ aut oſcitante negligentia,
aut iniquitate factionum, aut etiam iniuria temporum à pura illa peripatetica diſciplina, anti­
qua illa quidem, non tamen eiuſmodi, quæ debuerit, vt iam cœpit, antiquari, tam longo tempo­
ris ætatum regionumque.
tractu lapſa fuerant: quibus item acceſsit acre ſtudium concertationis, quod
vnicuique propemodum inſitum eſt, atque innatum.
itaque exardet facillimè, & animis noſtris in­

hęret tenaciſsimè; neque minus diſtrahit in diuerſas opiniones, quàm cuiuſque noſtrum cupidi­
tas ad varia ſtudia proſequenda quacunque vel etiam leui de cauſſa, quotidie nos incitet & impellat.
Neque item abhorret ab hac peſte conſuetudo: permagni enim refert, quibus opinionibus quiſque
ab initiis ſtudiorum ſit imbutus: etenim quemadmodum celeriter arripiuntur; ita diutius re­
tinentur, & à teneris annis amplexa vehementius amantur.
ac veluti lanarum colores, quibus
ſimplex ille candor mutatus eſt, elui nequeunt; ſic ea quæ rudes animi perceperunt non ſine
ſummo labore excutiuntur, quo fit etiam, vt cætera lentè faſtidioſeque.
probentur; ne dixerim,
funditus repudientur & reſpuantur.
Quamobrem ferunt Theodorum tragœdum nobiliſsimum
nulli concedere conſueſſe, vt ante ſe prodiret in ſcenam, quia nimirùm primis auditionibus ſpe­
ctatorum animi nimium conciliarentur.
Nos, quoad potuimus, Ariſtotelis vnius veſtigiis in­
hęſimus, & ex interpretum ſententiis illas ſecreuimus quas ab ipſo Ariſtotele proficiſci, ſi non
perſpicuum ſit; at nos ita eſſe perſuadere conati ſumus; vt neque etiam nos induſtria noſtra
minus confiſi quàm approbatiſsimorum hominum auctoritatem ſecuti fuiſſe, nec ab eorum
ſententia, niſi coacti diſceſsiſſe iure optimo videri debeamus.
Quæcunque tamen ea ſint, quæ
conſcripſimus, non ſine pertinaci labore confecta ſunt.
Sæpius enim ſæpiuſque. hæc animaduerte­
re oportebat: atque vt poëta ille monet (vtar hîc ego auctoritate verbiſque.
Platonis) ante retroque.

conſpicere, ne fortè deciperemur à nobis ipſis: quaquidem fraude nulla magis eſt capitalis:
quandò nunquam ſeductor abeſt, nec vllo tempore à decepti latere diuellitur: reſque.
ipſa ſeſe
abdidit in profundum.
ſi quidem ea ſit conditio principiorum, vt Tantum.
F
G
H
Sint infra nostros ſenſus, tantoque. minora,
Quàm quæ primùm oculi cœptant non poſſe tueri.
Quo circa neque mirùm eſſe debet, ſi res aut minus iucunda, aut etiam grauior, difficiliorque.
videatur, eſt enim methodi noſtræ ianua triſtiſsima: verùm ſi prima tempora toleraueris (qui
vnus eſt labor) non dubito, quin mirifica voluptate complearis.
tibique. memineris, in capeſſendis
phyſicę principiis ita faciendum eſſe, velut iis, quos vexat febris, aut quorum pars aliqua com­
putruit, vt enim valeant, amariſsimos ſuccos bibere coguntur, cibis parcere, aridum quoque ne
colluant os frigida cauere; aut, quod grauius eſt, ferrum igneſque.
pati: ſic tibi, vt animo valeas,
omnia ferre audendum eſt; eoque.
magis, quo pretium maius eſt animæ quam corpori, cuius morbus
eſt inſcitia, ſalus autem diſciplina.
En igitur naturæ primordia patefacta, quorum explicatione

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index