2216SIM. PORTII PRAEFATIO
Ariſtoteli aduerſatur, quoniam album &
nigrum ſe-
quitur ſimplicia corpora. Itaq. qua ratione miſti ſe-
quuntur ſimplices, ob miſturam, ea ſimplices imitan-
tur principia materialia. Ad hæc lumen eſt materia
expers, quare non participatur à ſubiecto, ſed ab eo
recipitur; nec conſeruatur, niſi lucidi corporis præ-
ſentia. Nam ſi participaretur, nullus eſſet color pro-
prius. adeſſet enim quilibet, & abeſſet, præter ſubie-
cti corruptionem. Poſt hæc, cùm color ſit extremitas
terminati corporis, & lumen ſit actus interminati:
qui quæſo lumen cum perſpicuo terminato cauſa-
tur colorem; cum interminato verò, minimè? cùm
diaphanum ſit ſubiectum proprium luminis, & iis
vnitis, aliquid oriatur neceſſe ſit. Quamobrem, di-
cendum potius eſt, quicquid rationis adferri poteſt,
id ex corpore eſſe petendum: vt à corpore emicet co
lor, qui ſuam ſumat proſtremam facultatem, quæ eſt
actu viſum mouere, à lumine. Nec ſunt audiendi,
qui colorem eſſe extremitatem, iudicant eſſe prædi-
cationem materialem; tanquam ſit in extremitate,
quoniam eſt in ſuperficie. Nam Dii boni, quænam
eſſet hæc definitio, quàm indigna philoſopho. nihil
enim explicaret, præter materim, formam autem &
ſpeciem prætermitteret. ſiquidem colorem eſſe in ſu-
perficie, nihil habet differentiæ, qua ab aliis diſtin-
ctam coloris naturam percipiamus. multa quippe poſ
ſunt eſſe in ſuperficie, quæ non ſunt colores. Po-
ſtremò, nec lumen eſt color, quoniam ſubitò fit.
dicere autem colorem ſubitò fieri, eſt omnium lon-
gè abſurdiſsimum, cùm ſit partibilis, nõ ſecus quàm
ſuperficies. tanta enim dicitur eſſe albedo, quantam
ſuperficiem fuerimus dimenſi. Itaq. hæ opiniones
paululum quiddam nos docent, de coloris natura: