Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 252 > >|
1neceſſariarum, deinde delectabilium, quod eò, imitatione
cœleſtium & elementariorum, & in horum nonnullis ſupera­
tione proceſſit, vt homo qui manu mentis conſilio dire­
cta tot & tanta, quanta nunc poſſidemus, peregerit, ab Ana­
xagora quia haberet manum, ſapientiſſimus fuerit iudica­
tus.
Ego quoque potentiſſimum eadem de cauſa iudicem. quid
enim eſt, quod non ſuis vſibus accommodarit?
quibus ſi
bonitatem exemplo Dei Opt. Max. ſemper adiunxerit, alte­
rùm quoque Deum inter mortales eſſe dicere non recuſem.
Eſt certè animus in homine ars artium. Inuenit enim om­
nia, & manus organum organorum.
Facit enim omnia. Et ſi
mhxana=sqai ſit moliri & excogitare quibus inſtrumentis
opus ad agendum propoſitum efficiatur, mhxa/nhma erit mo­
litio & inuentio inſtrumentorum ad opus.
quæ cum ſine ra­
tione non poſſint exiſtere, ratio autem vnius hominis pro­
pria ſit, mhxaniko\n eſſe ſolius erit hominis, quemadmodum
loqui, ratiocinari, & omnia quæ à Dei ſolo nutu, ſine ve­
cte, ſine ferramentis, ſine machina vlla confecta & creata
sunt, molitione, machinatione & inſtrumentis imitari, om­
nia denique ad vſus ſuos transferre.
Archimedes primus
cœlum, alteram mundi partem ampliſſimam & præſtan­
tiſſimam, tanta arte vnius machinæ vitreæ artificio re­
præſentauit, vt ſi Claudiano credimus, artificij elegantia
voluptatem & admirationem Ioui pepererit.
Sed præſtat
elegantiſſimos huius poëtæ verſus recitare.
Iuppiter, in paruo cum cerneret æthera vitro,
Riſit, & ad ſuperos talia dicta dedit.
Hoccine mortalis progreſſa potentia curæ?
Iam meus in fragili luditur orbe labor.
Iura poli, rerumque fidem, legeſque deorum
Ecce Syracuſius tranſtulit arte ſenex.
Incluſus varijs famulatur ſpiritus aſtris,
Et viuum certis motibus vrget opus.
Percurrit proprium mentitus ſignifer annum,
Et ſimulata nouo Cynthia menſe redit.
Iamque ſuum voluens audax induſtria mundum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index