Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

Table of figures

< >
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
< >
page |< < of 129 > >|
1quòd impulſus ſit qualitas tranſiens, quæ non poteſt in
ſubjecto conſeruari abſque; motu: quód ſi enim mobile
ad motum concitatum vel uno momento detineas, nul
lus ex illo contactu ſequitur motus: niſi ergo à princi­
pio, priuſquam virtus exſoluatur, agat, nunquam ſuum
finem aſſequetur: unde à velociſsimo & ſibi æquali
motu exorſus, quantùm virium deperit, tantum de ce­
leritate remittit
Neque; hic nobis aduerſantur, qui ne­
ſcio quas morulas inducunt, velociùs moueri dicentes
illud mobile, quod paucioribus morulis quieſcit: nam
ex illorum quoque; ſententià impulſus id quod poteſt
ſummum operatur: & à principio quidem pauciori­
bus morulis quieſcit, inde veluti ex illo motu laſſatus
longiora ducit interualla.
Propoſitio III.
Impulſus non niſi per lineam rectam mouet ſuum mobile.
DEmotu quidem, qui procedit à grauitate, nullum
eſt dubium fieri per lineam rectam: ſed etiam ea,
quæ proijciuntur ſeu manu, ſeu machinà, rectitudinem
ſeruare conſtat; tantò enim metam feriunt ictu certio­
re, quantò minùs principium motus à lineà rectà aber
rauit.
At verò quæ circulariter mouentur, dubitatio­
nem habent: propterea quòd ex impulſu non per

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index