Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000115">
                <pb xlink:href="079/01/064.jpg" pagenum="15"/>
              Aut alijs fungi debebit agentibus ipsum;
                <lb/>
              Aut erit, ut possint in eo res esse, gerique.</s>
              <s id="s.000116">
                <lb/>
              At facere & fungi sine corpore nulla potest res:
                <lb/>
              Nec praebere locum porro, nisi inane, vacansque.</s>
              <s id="s.000117">
                <lb/>
              Ergo praeter inane, & corpora, tertia per se
                <lb/>
              Nulla potest rerum in numero natura relinqui,
                <lb/>
              Nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros;
                <lb/>
              Nec, ratione animi quam quisquam possit apisci.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000118">Nam quaecumque cluent, aut his coniuncta duabus
                <lb/>
              Rebus ea invenies; aut horum eventa videbis.</s>
              <s id="s.000119">
                <lb/>
              Coniunctum est id, quod numquam sine perniciali
                <lb/>
              Discidio potis est seiungi, seque gregari:
                <lb/>
              Pondus uti saxis, calor ignibus, liquor aquai,
                <lb/>
              Tactus corporibus cunctis, intactus inani.</s>
              <s id="s.000120">
                <lb/>
              Servitium contra, libertas; divitiaeque,
                <lb/>
              Paupertas; bellum, concordia; cetera, quorum
                <lb/>
              Adventu manet incolumis natura, abituque;
                <lb/>
              Haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.</s>
              <s id="s.000121">
                <lb/>
              Tempus item per se non est; sed rebus ab ipsis
                <lb/>
              Consequitur sensus, transactum quid sit in aevo;
                <lb/>
              Tum quae res instet; quid porro deinde sequatur:
                <lb/>
              Nec per se quemquam tempus sentire fatendum est,
                <lb/>
              Semotum ab rerum motu, placidaque quiete.</s>
              <s id="s.000122">
                <lb/>
              denique Tyndaridem raptam, belloque subactas
                <lb/>
              Troiugenas gentis cum dicunt esse, videndum est,
                <lb/>
              Ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
                <lb/>
              Quando & saecla hominum, quorum haec
                <expan abbr="evẽta">eventa</expan>
              fuere,
                <lb/>
              Inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas.</s>
              <s id="s.000123">
                <lb/>
              Namque aliud rebus, aliud regionibus ipsis
                <lb/>
              Eventum dici poterit, quodcumque erit actum.</s>
              <s id="s.000124">
                <lb/>
              Denique materies si rerum nulla fuisset;
                <lb/>
              Nec locus, ac spatium, res in quo quaeque geruntur;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>