1
Ad consuetudinem autem decor sic exprimitur,
cum aedificiis interioribus magnificis item vestibula convenientia et elegantia erunt facta.
si enim interiora prospectus habuerint elegantes, aditus autem humiles et inhonestos, non erunt cum decore.
item si doricis epistyliis in
coronis denticuli sculpentur aut in pulvinatis columnis ex
ionicis epistyliis [capitulis] exprimentur triglyphi, translatis
ex alia ratione proprietatibus in aliud genus operis offendetur aspectus aliis ante ordinis consuetudinibus institutus.
Naturalis autem decor sic erit, si primum omnibus templis
saluberrimae regiones aquarumque fontes in îs locis idonei
eligentur, in quibus fana constituantur, deinde maxime
Aesculapio, Saluti, ut eorum deorum, quorum plurimi medicinis aegri curari videntur.
cum enim ex pestilenti in
salubrem locum corpora aegra translata fuerint et e fontibus salubribus aquarum usus subministrabuntur, celerius
convalescent.
ita efficietur, uti ex natura loci maiores
auctasque cum dignitate divinitas excipiat opiniones.
item
naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente
lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est
partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
Distributio autem est copiarum locique commoda dispensatio parcaque in operibus sumptus ratione temperatio.
haec ita observabitur, si primum architectus ea non quaeret, quae non poterunt inveniri aut parari nisi magno.
namque non omnibus locis harenae fossiciae nec caementorum nec abietis nec sappinorum nec marmoris copia est,
sed aliud alio loco nascitur, quorum comportationes difficiles sunt et sumptuosae.
utendum autem est, ubi non est
harena fossicia, fluviatica aut marina lota; inopiae quoque
abietis aut sappinorum vitabuntur utendo cupresso, populo, ulmo, pinu; reliquaque his similiter erunt explicanda.
Alter gradus erit distributionis, cum ad usum patrum familiarum
et ad pecuniae copiam aut ad eloquentiae dignitatem aedificia apte disponentur.
namque aliter urbanas domos oportere constitui videtur, aliter quibus ex possessionibus rusticis influunt fructus; non item feneratoribus, aliter beatis
et delicatis; potentibus vero, quorum cogitationibus respublica gubernatur, ad usum conlocabuntur; et omnino
faciendae sunt aptae omnibus personis aedificiorum distributiones.