Ghetaldi, Marino, Marini Ghetaldi Promotvs Archimedis sev de varijs corporum generibus grauitate & magnitudine comparatis

Page concordance

< >
Scan Original
21 9
22 10
23 11
24 12
25 13
26 14
27 15
28 16
29 17
30 18
31 19
32 20
33 21
34 22
35 23
36 24
37 25
38 26
39 27
40 28
41 29
42 30
43 31
44 32
45 33
46 34
47 35
48 36
49 37
50
< >
page |< < (10) of 89 > >|
2210PROMOTVS tudinem habentis æqualem ceræ F, quæ ſit 22, fiat vt 21, ad 22, ita
2100, ad alium numerum qui ſit 2200;
erit igitur grauitas aquæ ma
gnitudinem habentis æqualem ceræ A, 2200.
Neque neceſſe eſt, vt illud corpus ſolidum magni ponderis
reipſa proponatur, ſufficit enim vt eius grauitas notificetur
numero tantum.
Si autem propoſitum fuerit inuenire quanta erit graui-
tas argenti viui magnitudine æqualis propoſito corpori ſo-
lido A;
ratione qua ſupta, non inuenietur ipſa grauitas, quo-
niam nullum corpus demiſſum in argentum viuum fertur
deorſum, niſi aurum, aurum vero in ipſo argento viuo perrum-
pitur, ſed qua ratione inuenienda ſit ipſa argenti viui graui-
tas, dicemus ad finem exempli propoſitionis decimæquartæ.
Quomodo ponderanda ſint corpora ſolida in aqua.
COrpus quod ponderandum proponitur ſeta equina ex altera li-
bræ lance appendatur, in altera lance ponantur pondera, &
cor-
pus appenſum demittatur in aquam, ita vt in aqua libere pendeat, ne-
que lancem, cui appenſum est corpus, neque aliam in qua ſunt pondera
aqua contingat, &
ita ponderetur propoſitum corpus, ac ſi in aere pen
deret.
Dixi ſeta equina corpus ponder andum debere appendi, quia fere
æque grauis eſt atque aqua, &
ideo nihil addet, vel minuet grauita-
tis in ipſo corpore ponderando.
Quod ſi corpus ponderandum fuerit, tam graue, vt ſeta ſimplici ſu-
stineri nequeat, appendatur pluribus ſimul iunctis ſetis, &
ne aliquid
grauitatis ſetarum coniunctio addat corpori ponderando, ponantur
in altera lance totidem ſetæ æquales eis, quæ ex lance, cui appenſum eſt
corpus pendent, vſque ad corpus appenſum, hac igitur ſetarum addi-
tione æque ponderabunt lances, &
quamuis illæ ſetæ, quibus appen-
ſum est corpus, ſint longiores, quam aliæ alteri lanci additæ, longitudi-
ne partium, quibus ligatum est corpus, tamen quoniam illæ partes
æque graues ſunt, atque aqua, exiſtentes cum ipſo corpore in aqua, nul-
lam grauitatem habebunt, &
ideo illæ ſetæ quæ alias ſuperant dictis
partibus, &
ſi longiores, non erunt grauiores quam aliæ, existenti-
bus, nempe, vt dictum eſt, illis partibus cum ipſo corpore in aqua Sic
igitur in aqua ponderanda erunt ſolida corpora, quod animaduertiſſe
fuit operæ pretium.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index