Heron <Alexandrinus>, Heronis Alexandrini spiritalium liber
page |< < (16) of 131 > >|
2216HERONIS velociorem, ſed tamen æqualem per ſeſe, convertimus cochleam, ita ut
regula O P depreſſior fiat:
erit enim exceſſus ſiphonis extra major priori,
ideoque fluxus æqualis quidem per ſeipſum, ſed priori velocior.
Quod ſi
adhuc velociorem eſſe fluxum velimus, convertemus cochleam ut regu-
la O P etiam magis deprimatur:
ſi vero tardiorem eadem regula OP in
ſublime attollatur:
atque ita erit per ſiphonem fluxus partim quidem
æqualis, partim vero inæqualis:
ut autem per os noſtrum aquam non
attrahamus, neque enim hoc in omnibus ſiphonibus fieri poteſt, præter-
quam in valde parvis, ita faciemus.
V.
Sit ſmeriſmation aliquod, cujus maſculum quidem apponatur extrin-
ſeco ſiphonis cruri, ita ut per ipſum fluat, ſitque T Y, fœmina vero
9[Figure 9]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index