Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 406 > >|
1Benemoratam et bene conſtitutam rem p. lege cauiſſe opor
tere
aiebat Plato: ne exterarum gentium deliciæ in urbem com
portarentur
: neue ciuis quiuis natu minor annis.
xl. pere
gre
proficiſceretur.
Et qui hoſpites uirtutis gratia in urbem
conueniſſent
: cum ad tempus bonis eſſent imbuti diſcipli
nis
: ad ſuos remitterentur.
Id quidem quod iſtiuſmodi pe
regrinorum
contagiis fiat: ut ciues ueterem patrum parſimo
niam
in dies dediſcant: et priſcos mores odiſſe incipiant: ex
qua
una maxime re urbes reddantur deterrimæ.
Epidauros
refert
Plutarchus quod ſuos ciues illiricorum commerciis fieri im
probos
aduertiſſent: et meminiſſent malis moribus res no
uas
ciuitatibus excitari: id ueriti ex omnium ciuium multi
tudine
unum in ſingulos annos eligebant imprimis grauem
et
circumſpectum: qui ad illirios accederet: et quæ quiſque ſuo
rum
mandaſſet mercaretur atque contraheret.
Demum in hac
ſententia
periti omnes ſunt: ut iubeant omnino curam ha
bendam
per quae diligenter / ne quid ciuitas aduentitiorum admix
tione
uitietur.
Non tamen eos imitandos duco: qui omne
genus
hoſpitum excluderent.
Apud græcos ex uetere more
populis
non confederatis alioquin tamen non inimicis ſi quan
do
armati ad ſe appuliſſent aſſeuerant neque intra urbem re
cipere
/ neque per inhoſpitalitatem adigere: ſed ab pomeriis ſta
tuebant
non longe forum uenalium quo ſe reficerent aduenæ /
ſi
quid uſui poſcerent :et ciues a periculi ſuſpitione eſſent im
munes
.
At mihi quidem carthaginenſes probantur. Neque enim
non
recipiebant hoſpites aduenas: neque illis omnia cum ciuibus
uolebant communia Cætera patebat in forum uia exteris.
Verum ad ſecretiora urbis / ad nauilia et eiuſmodi ne aſpectuſ
quidem concedebatur.
Nos hinc moniti ita urbis aream partie
mur
: ut non modo ſua peregrini habeant diſtincta diuerſoria ſi
bi
apta: ciuibus non incommoda: uerum et ciues etiam ipſi apte com
modeque
inter ſeſe pro cuiuſque officio et dignitate habitent.
Ad urbis quidem gratiam perquam egregie faciet: ſi uariæ fabrorum
officinæ
uarios uicos et regiones ſibi occupabunt locis ido

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index