Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
1hemitonium ſeſquiquintam accedit, dedu­
cta octogeſima, vt in Arithmeticis docui.
Integris etiam penè conſtant proportioni­
bus lex vocum interualla: altera ſupertripar­
tiens quintas, reliqua ſuperbipartiens ter­
tias habens.
Secunda ratio eſt, quòd mode­
rata omnia placent: non grauis ille ac adeò
magnus in Hiſpaniæ inſulæ montibus, qui
homines exurdat, nec qui adeò paruus, vt
eum, qui audit audiendo fatiget.
Idem de ce­
leri, & tardo, acuto, graui, molli, quódque

maius eſt, aſpero.
Tertia ratio eſt, vt in om­
nibus meliora delectent, pòſt deteriora: ver­
ſa vice verò offendant.
Sic lux poſt tenebras
dulce poſt amarum, roſæ poſt ancethum, con­
ſonæ voces poſt diſſonas.
Delectatio enim
ac voluptas neceſſariò in aliquo ſenſu ſunt:
ſenſus autem omnis cum mutatione eſt, mu­
tatio autem ex contrariis: igitur vel ex bono
in malum, atque hæc eſt triſtitia: delectatio
igitur mutatione mali in bonum erit, ma­
lum igitur præfuiſſe neceſſe eſt.
Quis edendo
voluptatem capit abſque fame?
bibendo
abſque ſiti?
Veneris vſu, non præcedente
tentigine?
Lucrando abſque cupiditate? Inde
ludendi voluptas adeò magna, propter vi­
ciſſitudinem frequentem amittendi, lucran­

díque.
Hinc etiam delectationis iteratio fre­
quens.
Et in dicendo quoque voluptas eſt:
quia quæ non nouimus, diſcimus.
Vtrum
verò in contemplatione eorum, quæ iam no­
uimus, delectatio ſit?
Certè aut nulla, aut
minor, quàm quæ ſit, dum diſcimus.
Conti­
nuata verò actione non delectamur, quia
ignorantia non præceſſit.
Eſt autem primus
actus ignorantia quædam.
Videntur igitur
pauperes, diuitibus, & principibus maiore
frui delectatione, quia maiore triſtitia affi­

ciuntur.
Ea quoque ratione fit, vt diapente
in acutis, diateſſaron in grauibus offendat
aurem, contrario ordine delectet: nam grauis
vox poſt acutam, ferit aurem ac manet: igi­
tur cùm fuerit grauis ſimplicior acuta dele­
ctabit: ſi contrario modo, aurem offendet.
At
iam ſuprà oſtendimus, ſimpliciorem eſſe
conſonantiam diapente, quàm diateſſaron:
eadem ratione diateſſaron ſupra ditonum
mulcet aurem, infrà lædit: nam faciliùs perci­
pitur ſeſquiquarta, quàm ſeſquitertia, quòd

ſeſquiquarta à ſeſquialtera pendeat.
Igitur
tam in ſonis, quàm picturis, quæ effendunt,
miſcenda ſunt his, quæ delectant, ſed dupli­
ci lege obſeruata, prima, vt quæ offendunt,
minùs imprimant in ſenſum his, quæ dele­
ctant: altera, netam minutim diſſecentur,
quòd ſenſus non percipiat: diximus enim
conſonantiam, ſeu armoniam eſſe plurimum
vocum, perceptam auri rationem.
Si igitur
adeò minutiſſimè concidantur, vt non per­
cipiantur à ſenſu, non ſolùm non delecta­
bunt, ſed etiam offendent.
Ideò pictura flo­
rum minutiſſimorum, neque grata eſt, neque

delectat: ſic nec literæ adeò paruæ.
Sed in his
tum in gemmarum ſculturis minimus er­
ror, vel obliquitas deformes reddit: nam ſin­
gula ad comparationem ſenſu, diiudicat: ita
in magnis rebus magnos errores, in paruis
paruos ſentit.
Verùm auditus minores etiam
agnoſcit differentias viſu, quare & omni
alio ſenſu.
Siquidem in acutis vna de tri­
ginta tribus: imò ex octoginta pulcherrimè
deprehendit: ditonum enim abſque ea dimi­
nutione aſperum iudicat, ea detracta ſuauem.
In temporibus ictum vnum in ſexdecim di­
uiditur partes.
Subtilior igitur auditus viſu,
vel quia (vt dixi) illius ſenſus ſolus fit cum

motu, aut quia viſus obiecta, ſcilicet colores,
ob vehementiam contiguitate vitiant ſe mu­
tuò, aut quia viſus ſit multorum, auditus au­
tem ſimpliciſſimi atque vnici obiecti.
Itaque
auxiſſe ictus tempus ac extendiſſe, non pa­
rum facit ad voluptatem, vt loco hemioliæ,
quam ſolam noſtri temporis Muſicinorunt
in tempore differentiam, diuiſio in quinas,
aut ſeptenas extendatur partes: hanc cùm
ſemel tantùm audiuerim, iure illud protuli,
Omne rarum precioſum: affectus enim
cùm moueat ſonus, vis in illo eſt manife­
ſtiſſima.
Voluptas om­
nis ac dele­
ctatio dolo­
rem præſup­
ponit, aut
triſtitiam.
Ludus cur
adeò dele­
ctet.
Cur diateſ­
ſaron ſub
diapento diſ
ſonet.
Præceptum
ad volupta­
tem in ſenſi­
libus.
In literis, &
gemmarum
ſculpturis,
errores etiam
minimi ma­
gnam pariunt
deformitatem.
Modus au­
gendi dela­
ctationem in
muſica.
Inter multa antiquorum exempla, duo

inuenio præclara, virtutis ſoni ad commo­
uendos animi affectus.
Alterum Timothei,
qui modo mutato Alexandrum coëgit ala­
critate impulſum exilire è conuiuio.
Reli­
quum, quòd Agamemnon diſceſſurus è pa­
tria, profecturúſque Troiam, de vxoris pu­
dicitia dubitans Clytemneſtræ ( ſic enim ea
vocabatur)citharædum reliquit, qui ſono il­
lam citharæ adeò ad pudicitiam, & conti­
nentiam incitabat, vt Ægyſtus non niſi oc­
ciſo citharœdo, ea potiri potuerit.
Mira exem­
pla mouendi
affectus ſono.
Qui verò maximè delectant ſoni, & ipſi
ad incontinentiam trahunt, ſtudioſos dum
nimis muſicæ reddunt: velut hydraulica or­

gana, quorum Nero ſuauitate mira delini­
tus, etiam inter vitæ, & imperij pericula,
exercituum, & ducum defectiones, immi­
nénſque exitium manifeſtum, curam non ne­
glexit.
Aquam hæc continent, pluribúſque
fiſtulis aër immiſtus aquæ modulationem
cum ſuſurro miſtum emittit.
Tradit Vitru­
uius horum rationem.
ſed poſtquam Nero­
nis ætate, Vitruuij libros vulgatos conſtat,
veriſimile mihi non videtur ea fuiſſe tam
chara Neroni, quæ adeò vulgata ratione con­
ſtructa eſſent.
Itaque Vitruuij normam pro
modulo potiùs, quàm exquiſita ratione ha­
bendam cenſeo.
Hydraulica
organa
Sed non ſolùm nepoti Cæſari adeò pla­
cuerunt muſica inſtrumenta, ſed & Daui­
dem regem fortiſſimum, virúmque ſeuerum,
Pſalterij dulcedo detinuit, quæ & Saulem

furientem lenibat.
Neque vulgarem harmo­
niam huius inſtrumenti eſſe credendum eſt,
cuius toties ſacra pagina meminerit, quódque
vnum inter reliqua ad laudes diuinas cele­
brandas aptum fuiſſe iudicarint.
Conſtat
fidibus ſeptuaginta duobus, forma triquetra
ad vnguem, cuius ſymphonia incomparabi­
lis eſt.
Vidimus & alia inſtrumenta ſingula­

ris voluptatis atque artificij, vt quæ tubarum,
tympanorum, fiſtularum, tibiæ, lyræ, cor­
nuum, teſtudinis, phormingis, ſyringæ, hep­
tachordij, organorum propriæ dictorum,
ſambucæque vocem exprimerent.
Hydrau­
lica auium cantus, vt niſi videas, ementiun­
tur, ita autem vt dixeris: cornua humanis
vocibus ſunt proxima, additis foraminibus:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index