Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1que hinc, neque illinc adduci poteſt; quod enim vincitur debilius eſt.
Auguſtin. Non ſolvis nodum; nempe à materia tenſa æquè attollitur ſu­
perficies KI ac ſuperficies E; vnde ſi habeatur tantùm ratio vis tenſionis,
fateor vltro aquam in vaſe non poſſe aſſurgere, nec ſubſidere in canalicu­
lo; at ſi accedat gravitas ſegmenti aquæ extantis in canaliculo, qua corpus
grave deorſum fertur, haud dubiè illa pars prævalet, cui ſocia, vel auxiliaris
gravitas accedit; nimirum illa, quæ ſuperficiem KI ſurſum adducit, ac proin­
de ſuperficiem E deorſum.
Antim. Eò tandem hujus argumenti vis poterat promoveri; hoc tamen
non obſtante, ex eo ſaltem omnis difficultas ceſſare videtur; quod aqua ſub­
ſidere non poſſit, niſi aër quoque ſubſidat; ægrè autem ſubſidere poteſt, tum
propter tenſionem, tum propter canaliculi anguſtias; accedit quod nullo
adhuc certo experimento conſtat aquam exhauſto aëre in canaliculo tan­
tulum non ſubſidere, vt ſupra laudatus Autor vltro fatetur.
Prætereà modi­
cæ & fortè inſenſibiles bullæ, quæ vi tenſionis, ex aqua in canaliculo con­
tenta aſſurgunt, facilè impediunt, ne aqua ſubſidat, propter adhæſionem
quandam partium; ſic veſica aëre plena ſurſum attollit oleum, vel aliud
quidpiam aqua levius, longè velociore motu, quàm ſibi ipſi relictum, in eo­
dem medio moveretur; denique non ſemel obſervavi, medium canaliculi
ſegmentum aqua plenum, quæ minimè deſcendebat, licèt vis gravitatis, vi
poſſeſſionis deorſum accederet, ratio eſt, quia minima vis ponderis brevis
ſegmenti aquæ canaliculo contentæ vix ſuperare poteſt reſiſtentiam tra­
jectionis, de qua ſupra fusè actum eſt.
Chryſocom. Benè eſt; ſi quid fortè reſtat, ex dictis facilè intelligetur; ex­
perimenta ab Autore ſupra laudato in lucem edita longiorem operam,
eamque fortè difficiliorem poſtulant, vt ad principia phyſica reducantur;
quare in alium congreſſum, quando vobis commodum erit, remittenda eſſe
putarem.
Antim. Ita prorſus mihi faciendum videtur; quod verò dicis, rem diffi­
ciliorem fore, dare profecto non poſſum; nihil enim à me lectum in dicti
Autoris libro, quod & ſummoperè mihi non placuerit, & ad ſuas cauſas ex
jactis principiis facile reduci non poſſit; quod vt palam fiat, in proximo
congreſſu procurabo; quem ſtatim poſt Eminentiſſimi reditum inituri ſu­
mus; Interea mi Auguſtine, ſi quid duxeris ſcitu dignum, ex iis quæ in his
quatuor congreſſibus diſcuſſimus, de his, tuos illos doctiſſimos, & quos plu­
rimi facio Academicos, certiores facias, velim.
Auguſtin. Non monitus hoc facere cogitaveram, vt ſaltem videant,
vtrùm hæc cum accuratiſſimis illorum experimentis conſentiant; quan­
quam de hoc vix dubito; præſertim cùm illa omnia, ſuppoſita illa materia
tenſa, ſatis feliciter explicueris, quæ alij accerſita vacui opera, vel compreſ­
ſionis, vel ætheris, vel Cylindri aëris explicant, quàm ægrè ac difficulter, ex
dictis huc vſque ſatis ſuperque compertum vobis eſt.
Antim. Valete igitur ſelectiſſima rei litera Capita, & ſi minùs expe­
ctationi, & opinioni de me veſtræ fecerim ſat, vt nugas meas nihili duca­
tis, ita tenuitati me vestræ vltro ignoſcatis, velim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index