Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 258 > >|
1 ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
semina quae faciunt nictantia fulgura flammae;
inde sonus sequitur qui tardius adficit auris
quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.

scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
extructis aliis alias super impete miro;
ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.

contemplator enim, cum montibus adsimulata
nubila portabunt venti transversa per auras,
aut ubi per magnos montis cumulata videbis
insuper esse aliis alia atque urguere superne
in statione locata sepultis undique ventis:
tum poteris magnas moles cognoscere eorum
speluncasque velut saxis pendentibus structas
cernere, quas venti cum tempestate coorta
conplerunt, magno indignantur murmure clausi
nubibus in caveisque ferarum more minantur;
nunc hine nunc illinc fremitus per nubila mittunt
quaerentesque viam circuin versantur et ignis
semina convolvunt e nubibus atque iti cogunt
multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
donec divolsa fulserunt nube corusci.
Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
devolet in terram liquidi color aureus ignis,
semina quod nubes ipsas permulta necessust
ignis habere; etenim eum sunt umore sine ullo,
flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index