Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Tecta superne timent, metuunt inferne, cavernas
Terrai ne dissoluat natura repente;
Neu distracta suum late dispandat hiatum:
Idque suis confusa velit complere ruinis.

Proinde licet quamvis caelum, terramque reantur
Incorrupta fore aeternae mandata saluti:
Attamen interdum praesens vis ipsa pericli
Subdidat hunc stimulum quadam de parte timoris,
Ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
In barathrum, rerumque sequatur prodita summa
Funditus, & fiat mundi confusa ruina.

Nunc ratio reddenda, augmen cur nesciat aequor.

Principio mare mirantur non reddere maius
Naturam, quo sit tantus decursus aquarum:
Omnia quo veniant ex omni flumina parte.

Adde vagos imbris, tempestatesque volantes:
Omnia quae maria, ac terras sparguntque, rigantque:
Adde suos fontes; tamen ad maris omnia summam
Guttai vix instar erunt unius ad augmen:
Quo minus est mirum, mare non augescere magnum.

Praeterea magnam sol partem detrahit aestu:
Quippe videmus enim vestis umore madentis
Exsiccare suis radijs ardentibus solem.

At pelagi multa, & late substrata videmus.

Proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
Humoris parvam delibet ab aequore partem;
Largiter in tanto spatio tamen auferet undis.

Tum porro venti magnam quoque tollere partem
Humoris possunt verrentes aequora ponti:
Una nocte vias quoniam persaepe videmus
Siccari, mollisque luti concrescere crustas.

Praeterea docui multum, quoque tollere nubes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index