Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
171
171 (165)
172
172 (166)
173
173 (167)
174
174 (168)
175
175 (169)
176
176 (170)
177
177 (171)
178
178 (172)
179
179 (173)
180
180 (174)
< >
page |< < (214) of 760 > >|
220214INTRODVCTIO _minatiuè_, quod forma eſt, quæ acquiritur. _Completiuè_
_verò_, totum mutatione acquiſitum.
Quapropter formæ ad
materiam, mutatio ſubiectiua:
ad ſeipſam, terminatiua: ad
totũ, mutatio cõpletiua dicitur.
_Id mutatur per ſe_, quod
à motu, qui in eo eſt, mouetur.
_Id per accidens_, quod non
à motu, qui in eo eſt, ſed alterius mouetur.
_Motus acqui-_
_ſitiuus_, eſt quo aliquid acquiritur.
_Deperditiuus_, quo
aliquid deperditur.
_Naturalis_, eſt cùm ei natus eſt conue-
nire, cui ineſt.
_Violentus verò_, qui diſconuenit, atq; con-
tra naturam eius eſt.
_Indifferens_, qui propriè neq; conue-
nire, neq;
diſconuenire natus eſt. Ex oppoſito omnium ho-
rum motuum, quietem intelligimus.
_INfinitum primò_, non finitum, non quantum. _Secun-_
_dò_, quantum trãſitum habens inconſummabilem.
_Ma-_
_gnitudo_, multitudo.
_Infinitum magnitudine_, eſt quod
ſuæ magnitudinis caret extremis.
_Infinitũ multitudine,_
quod ſuæ quidem diſcretæ multitudinis caret extremis.
_Infinitum ſecundò_, infinitum actu. _Tertiò_, eſt ſpacium,
cuius pars cùm trãſita ſit, nondum totum eſt pertranſitũ.

_Quartò_, eſt quod cùm ſit tranſibile difficilem habet tranſ-
itum.
_Quintò_, infinitum, eſt cui ſemper additio, ſubtra-
ctioúe fieri poteſt.
_Additio_, ſubtractio. _Subtractio_, diui-
ſio:
item. _Infinitum quintò_, infinitum potentia.
_LOcus_, eſt extrinſecus termimus corporis alterum
continentis.
_Locus communis_, eſt qui multa conti-
net, quibus immediatus non eſt.
_Locus proprius_, eſt ter-
minus corporis continentis contento immediatus.
_Termi-_
_nus_, ſuperficies concaua.
Ea uerò concaua eſt, quæ eſt
continentis interior ultima.
Et ea conuexa eſt, quæ eſt cor-
poris circundans extrema.
_Locus naturalis_, eſt in quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index