Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670
page |< < of 579 > >|
1
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
QVia verò ratiocinium hoc à viro doctiſſimo af­
fertur vt conuincens, & euidens, conabor, amo­
re veritatis, luculentèr exponere eius defectum, &
claritatis gratia operationem euidentiorem in ipſą
aqua conſiderabo ſimilem omninò ei quam præ ma­
nibus habemus.
Sit vas profundiſſimum RTVS aere
plenum in cuius fundo pona­
tur ſcutella DF mercurio ple­
na, ſitque poſtea fiſtula vitrea
AC vtrinque perforata, & per­
uia cuius in fima pars C demer­
gatur infra mercurij libellam;
poſtea repleatur puteus aqua
vt vitri ſummitatem A non at­
tingat, & remaneat fiſtula exi­
nanita vt prius tunc quidem
ſenſu conſtat eleuari hydrar­
gyrum in fiſtula à C vſque ad
84[Figure 84]
B quouſque mercurialis altitudo CB decima quarta
pars ſit aquæ altitudinis HG. hic iam quia effectus
eleuationis mercurij vſque ad B productus fuit ab a­
qua de nouo impoſita dubitandum non eſt ab eius gra­
uitate mercurium eleuatum fuiſſe, quod præterea
confirmatur ex æquipondio ipſius cylindri aquæ HG
cum mercuriali cylindro CB eiuſdem baſis; itaque in
libra CEG, vel in ſiphone tunc quieſcunt duo fluida,
mercurius nempè & aqua, cùm præcisè efficitur eorum
æquilibrium; claudatur poſtea fiſtula in B interpoſita
nimirùm laminula non diſſimili ei, quàm in arundini-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index