Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 252 > >|
1idem numerus vbique eſſe: ſi quidem magnum quid ſit & demon­
ſtratu dignum, minus lororum in vna extenſione expendi: quam in
altera: qui denique in vtraque figura obliquas habent lineas, quanquam
alias alijs obliquiores: & tamen duæ antehac rationes videntur in
vna figura poſtulare obliquas, in altera rectas.
Nos igitur aliter Car­
dani veſtigia obſcura, & ni fallor imperfecta, vt ſunt pleraque huius
hominis ferè omnia vt arbitror, quanquam ſemper ingeniosè ſcriben­
tis, ſecuti, apertius & perfectius totum hoc negotium euoluemus.
At­
que in primis dicimus extendi lora ſecundum diametrum, non eſſe
ab angulo ad angulum oppoſitum: ſed ſecundum rectas, quæ à latere
ad latus oppoſitum extenduntur, vt ſint aliæ ſecundum longitudi­
nem, aliæ ſecundum latitudinem.
Sic enim diameter non diagw/nios
ſumi videtur: quaſi dimetiens, vt quæ dimetiatur longitudinem vel
latitudinem, æqualis videlicet facta, quo modo licet hîc ab Ariſto­
tele reiecto, hodie adhuc vtuntur.
Atque hoc modo ſi non intelliga­
tur diameter: ſed diagw/nios, tam obliquæ erunt in vna forma li­
neæ: quam in altera: ſicque quæ de ruptione vel fißione & opportu­
nitate dicta ſunt, hîc non conuenient, quod eſſet abſurdum.
His igi­
tur ita poſitis deſcribantur duæ formæ lecti, in quibus ſint lineæ nu­
mero pares, ſitu diuerſæ.
Sit igitur prima A B C D, cuius la­
81[Figure 81]
tus A B duplum ſit lateris A C, & quidem illud 4. pe­
dum, hoc duorum.
In hac lora ſecundum diametrum ſint quidem
ſecundum longitudinem tria K N.
L O, M P, & ſic inter ſe

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index