Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Table of figures

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1tur. Quod idem in omnibus terrae particulis, ad quas
Solis radii pertingunt, habet locum; & ideò omnes a
Solis lumine agitantur.
XXVIII.
De tertiâ actione, quae
eſt lumen; quomodo
particulas aeris com­
moveat.
5
10
15
20
25
30
61[Figure 61]

Haec autem particularum terreſtrium agitatio, ſive
orta ſit à lumine, ſive ab aliâ quâvis cauſſâ, vo­
catur; praeſertim cùm eſt major ſolito & movet ſen­
ſum; caloris enim denominatio ad ſenſum tactùs re­
fertur.
Notandumque eſt unamquamque ex particulis
terreſtribus ſic agitatam, perſeverare poſtea in ſuo
motu juxta leges naturae a, donec ab aliquà alià
ſiſtatur; atque ideò calorem à lumine ortum, ſemper
aliquamdiu poſt ſublatum lumen remanere.
XXIX.
De quartâ, quae eſt ca­
lor; quid ſit, & quo­
modo ſublato lumine
perſeveret.
5
10

Notandum praeterea particulas terreſtres, à radiis
Solis ſic impulſas, alias ſibi vicinas, ad quas iſti radii
non perveniunt, agitare; haſque rurſus alias, &
conſequenter.
Cùmque ſemper tota Terrae medietas à
Sole illuſtretur, tot ejuſmodi particulas ſimul commo­
veri, ut quamvis lumen in primâ opacâ` ſuperficie ſub­
ſiſtat, calor tamen ab eo genitus uſque ad intimas
partes mediea Terrae regionis debeat pervenire.
XXX.
Cur altiùs penetret,
quàm lumen.
15
20

Notandum denique iſtas particulas terreſtres, cùm
à ealore plus ſolito agitantur, in tam anguſto ſpatio
vulgò non poſſe contineri, quàm cùm quieſcunt vel
minùs moventur quia figuras habent irregulares, quae
minùs loci occupant, cùm certo aliquo modo junctae
25
quieſcunt, quàm cùm aſſiduo motu disjunguntur.
Unde
ſit, ut calor omnia fere corpora terreſtria rarefaciat,
ſed una magis, alia minùs, pro vario ſitu & figurâ par­
ticularum, ex quibus conſtant.
XXXI.
Cur corpora ferè om­
nia rarefaciat.

His variis adionibus animadverſis, ſi confi­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index