Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii
page |< < (206) of 361 > >|
220206HYDRODYNAMICÆ loco caloris aquæ bullientis thermometrum etiam poſſit certis & fixis men-
ſuris fieri, ſi experimento denſitas aëris exploretur ſeu ejus gravitas ſpecifi-
ca ſimulque altitudo barometri notetur.
Si enim thermometrum inclinetur,
donec ſuperficies mercurii fuerit in g &
eo tempore altitudo barometri fue-
rit 28.
poll. Paris. atque pes cubicus aëris, in quo thermometrum poſitum eſt,
pondus habuerit 600.
gran. Norimb, poterit altitudo verticalis gh ceu pri-
mus caloris gradus conſiderari.
Si autem alio loco & tempore altitudo baro-
metri fuerit 29.
poll. Paris. & pondus pedis cub. aëris, qui ambit aliud ther-
mometrum (in quo primum caloris gradum definire animus eſt) ſit 500.
gran.
Norimb. ac denique ſuperficies mercurii in thermometro rurſus ſiting, erit
altitudo verticalis primo caloris gradui conveniens {29.
600/28. 500} X gh. In uſu
thermometri inclinetur ſemper inſtrumentum, donec ſuperficies mercurii ſit
ing:
Volui methodum hanc apponere ut appareret quam facile ſit in theo-
ria fixam dare caloris menſuram:
In praxi vero alteram multo faciliorem
ſatisque accuratam huic prætulerim.
§. 11. Veniamus nunc ad aëris conſiderandam atmoſphæram, quæ
non à ſuperincumbente pondere alieno, ſed propria coërcetur mole:
Primè
autem examinabimus preſſiones columnarum aërearum verticalium atque æqui-
libria earum tum inter ſe tum cum columna mercuriali in barometris:
Secundò
elaſticitates aëris in variis atmoſphæræ altitudinibus ſupra mare atque altitudi-
nes reſpondentes barometricas rimabimur:
Atque his præmiſſis, plurimis ſa-
tisfaciemus phænomenis aliis ad mutationes atmoſphæræ pertinentibus.
§. 12. Sint duo tubi æqualis amplitudinis verticales A C & B D
(Fig.
58.) uterque indefinitæ altitudinis: Deinde finge tubulos ſtrictiores ho-
11Fig. 58. rizontales ab, cd, ef, gh, lm, &
c. numero veluti infinitos, utrinque apertos &
hiantes in tubos verticales.
Puta præterea ubique aëreas particulas hos tubos
occupantes eadem velocitate agitari, eundemque adeo caloris gradum habe-
re:
Ita dubium nullum eſt, quin funda A & B æqualiter premantur ſimulque
ipſis æquale pondus (quod ſcilicet ipſum eſt pondus columnæ aëreæ indefini-
tæ A C vel B D) ſuperincumbat.
Intelligis etiam, ſi in æqualibus altitudinibus veluti in g & h diaphrag-
mata fingas atque abeſſe putes aërem inferiorem g A &
h B, etiamnum iſta

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index