Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Table of contents

< >
< >
page |< < (27) of 393 > >|
22027 in unoquoque corpore eſt numerandus. Ita _Carteſius_. Nem-
pe cùm magnitudo quæpiam exinde quod aliis modo quopiam-
adnectitur, illorum motus ita particeps eſt, ut ab eo quoad ſi-
tum ſuum aliquatenus determinetur, iſte motus hujus compoſitio-
nem quaſi pars ingreditur, ab exemplis poſthac adjungendis res
luculentius apparebit.
Motus autem hoc modo componi poſſunt
_Progreſſivi_ cum _Progreſſivis, Progreſſivi_ cum _Circumlatititis, Cir-_
_cumlatitii_ cum _Circumlatitiis_;
componi poſſunt, inquam, et decom-
poni modis innumeris;
quorum omnium cùm inire cenſum im-
poſſibile ſit, illoſque qui à regularitate deflectunt intelligere difficile
ſit, exponere difficiliús;
nos præcipuos ſaltem aliquos, in uſu magìs
poſitos, et explicatu faciliores attingemus.
Quales imprimis
ſunt ii qui è motibus directis et parallelis;
è directis et rotatitiis,
è pluribus rotatitiis componuntur;
præſertim illi quos qui conſti-
tuunt ſimplices motus omnes vel nonnulli ſunt uniformes.
Nam
_uniformitatem nedum R@ſpublica requirit, ac exigit Eccleſia, ſed_
_artes etiam atque ſcientiæ vehementer affectant._
Recti motns
(quibus parallelos à recta linea directos motus adnumero) pri-
mum ſibi non immeritò locum aſlerunt, ut ſimplicitate præcel-
lentes, naturæ convenientes et chari, præ cæteris utiles ac uſitati.
Nec ulla ſané magnitudinis eſt ſpecies (nulla linea, nulla ſuper-
ficies, nullum corpus) cujus generatio non è rectis peracta moti-
bus concipiatur.
Omnis, inquam, in uno planô conſtituta linea
procreari poteſt è motu parallelo rectæ lineæ, et puncti in ea;

omnis ſuperficies è motu parallelo plani, et lineæ iu eo (lineæ ſci-
licet alicujus è rectis modo jam inſinuato motibus progenitæ)
conſequenter et linea quævis etiam in curva ſuperficie deſignata re-
ctis motibus effici poteſt.
Corpus autem ſolidum eodem modo
genitum intelligatur, quatenus è ſuperficierum genitura reſultat,
et quatenus ab ipſis ità genitis terminatur, ac circumſcribitur
Sed quia _ſuperficierum plerarumque curvarum_, quales hactenus _Ma-_
_theſis_ excogitavit, &
linearum in iis non in uno plano jacentium, ge-
neratio per alios modos commodiùs explicetur, neque mihi quic-
quam ſuccurrit animadverſione dignum quod de iis dicam, de li-
nearum ſaltem in uno plano exiſtentium, per rectos et parallelos
motus generatione diſpiciam.
Et quidem has quod attinet, earum nul-
la eſt quæ non ex motu parallelo lineæ rectæ, punctique per e-
am delati producatur;
verum hi motus eo contemperari modo de-
bent, quem ſpecialis lineæ producendæ natura poſcit;
nec reſert
qualem, velocitatis reſpectu, motum uni tribuas, ad hujus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index