Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

List of thumbnails

< >
211
211 (481)
212
212 (482)
213
213
214
214
215
215 (485)
216
216 (486)
217
217 (487)
218
218 (488)
219
219 (489)
220
220 (490)
< >
page |< < (490) of 568 > >|
220490CHRIST. HUGENII 82[Figure 82]
II.
DEMONSTRATIO
REGULÆ
DE
MAXIMIS ET MINIMIS.
Ad inveſtiganda Maxima & Minima in Geometricis quæ-
ſtionibus, regulam certam primus, quod ſciam, Fer-
matius adhibuit:
cujus originem ab ipſo non traditam cum
exquirerem, inveni ſimul quo pacto ea ipſa regula ad mira-
bilem brevitatem perduci poſſet, utque inde eadem illa exiſte-
ret quam poſtea vir ampliſſimus Joh.
Huddenius dederat, tan-
quam partem regulæ ſuæ generalioris atque elegantiſſimæ,
quæ ab alio prorſus principio pendet.
Hæc à Fr. Schote-
nio edita eſt unà cum Carteſianis de Geometria libris.
Fer-
matianæ autem regulæ examen quod inſtitui eſt hujuſ-
modi.
Quoties Maximum aut Minimum in problemate aliquo de-
11TAB. XLV.
fig. 1.
terminandum proponitur, certum eſt utrinque æqualitatis
caſum exiſtere:
ut ſi data ſit poſitione recta E D & puncta A,
B, oporteatque invenire in E D punctum C, unde ductis C A,
C B, quadrata earum ſimul ſumpta, ſint minima quæ eſſe poſ-
ſint;
neceſſe eſt ab utraque parte puncti C, eſſe puncta G &
F, à quibus ducendo rectas G A, G B;
F A, F B oriatur ſum-
ma quadratorum G A, G B æqualis ſummæ quadratorum F A,
F B, &
utraque ſumma major quadratis C A, C B ſimul
ſumptis.
Ut igitur inveniam punctum C, unde ductis C A, C B
fiat ſumma quadratorum ab ipſis omnium minima;
ductis A E,
B D perpendicularibus in E D, quarum A E dicatur a;
B D,
b;
intervallum verò E, D, c: fingo primùm G F,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index