Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1Benemoratam et bene conſtitutam rem p. lege cauiſſe opor
tere aiebat Plato: ne exterarum gentium deliciæ in urbem com
portarentur
: neue ciuis quiuis natu minor annis.
xl. pere
gre proficiſceretur.
Et qui hoſpites uirtutis gratia in urbem
conueniſſent: cum ad tempus bonis eſſent imbuti diſcipli
nis: ad ſuos remitterentur.
Id quidem quod iſtiuſmodi pe
regrinorum contagiis fiat: ut ciues ueterem patrum parſimo
niam in dies dediſcant: et priſcos mores odiſſe incipiant: ex
qua una maxime re urbes reddantur deterrimæ.
Epidauros
refert Plutarchus quod ſuos ciues illiricorum commerciis fieri im
probos aduertiſſent: et meminiſſent malis moribus res no
uas ciuitatibus excitari: id ueriti ex omnium ciuium multi
tudine unum in ſingulos annos eligebant imprimis grauem
et circumſpectum: qui ad illirios accederet: et quæ quiſque ſuo
rum mandaſſet mercaretur atque contraheret.
Demum in hac
ſententia periti omnes ſunt: ut iubeant omnino curam ha
bendam
per quae diligenter / ne quid ciuitas aduentitiorum admix
tione uitietur.
Non tamen eos imitandos duco: qui omne
genus hoſpitum excluderent.
Apud græcos ex uetere more
populis non confederatis alioquin tamen non inimicis ſi quan
do
armati ad ſe appuliſſent aſſeuerant neque intra urbem re
cipere / neque per inhoſpitalitatem adigere: ſed ab pomeriis ſta
tuebant non longe forum uenalium quo ſe reficerent aduenæ /
ſi quid uſui poſcerent :et ciues a periculi ſuſpitione eſſent im
munes.
At mihi quidem carthaginenſes probantur. Neque enim
non recipiebant hoſpites aduenas: neque illis omnia cum ciuibus
uolebant communia Cætera patebat in forum uia exteris.
Verum ad ſecretiora urbis / ad nauilia et eiuſmodi ne aſpectuſ
quidem concedebatur.
Nos hinc moniti ita urbis aream partie
mur: ut non modo ſua peregrini habeant diſtincta diuerſoria ſi
bi apta: ciuibus non incommoda: uerum et ciues etiam ipſi apte com
modeque inter ſeſe pro cuiuſque officio et dignitate habitent.
Ad urbis quidem gratiam perquam egregie faciet: ſi uariæ fabrorum
officinæ uarios uicos et regiones ſibi occupabunt locis ido

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index