Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 1055 > >|
1atque, vt aiunt, formaliter, aut proceſſum certæ formæ, atque, vt dici ſolet, materialiter. nos agi­

mus nunc de motu, quatenus eſt fluxus, infra de altero eius ſignificato diſputaturi.
In illa ergo
mutatione, in qua è non motu dicitur fieri vel eſſe motus, eſt quod iam diuiduum eſt & ſicut in­
ſtanti tempus adnexum eſt, non alterum inſtans; inſtans enim non eſt continuum, neque contin­
guum, neque conſequens; ſed tempus adnectitur; ſic vbi motus eſt, ei quod eſt non eſſe motum
conſequens eſſe motum, & ſicut inſtans, vnde cępit tempus, reipſa finis eſt, ob eamque.
cauſſam
tribuitur præterito.
hoc enim extitit: non autem futuro, licet ſit eius initium; quia non dum
extat hoc, & quia poſt illud id quod eſt, eſt tempus & diuiduum, ſic quod eſt indiuiduum ab
initio motus, illi tribuitur quod motui præceſsit: nam quod conſequitur, omne diuiduum eſt,
& motus.
quo fit, vt ſit prima quidem pars motus, ſed non primum tanquam indiuiduum, ſiue
appelletur hoc mutatum eſſe, ſiue primum eſſe ſimpliciter, nihil refert.
Quare ad dubitationem
propoſitam facilè reſpondeo.
Eſt primum tempus in quo fit motus. fateor. ſunt & termini tem­
poris.
concedo. ergo & termini motus, & id tibi do. Tu adiungis. Termini temporis ſunt indi­
uidui, ergo & termini motus, initium ſcilicet & finis.
Iam ineſt fallacia in argumento, quoniam
termini, vnde incipit tempus, ſunt præteriti re ipſa, non autem eiusquod incipit.
Sed omne id
quod eſt, eius quod incipit, eſt tempus & diuiduum; ita quoque de motu dicendum eſt.
Nam

primum quod eſt indiuiduum eſt alterius formæ, cuius eſt primum non eſſe, quare nihil huius
motus, quod conſequitur ſic habet: nam fit motus in tempore & primum motus in primo tem­
pore, quia etiam primum motus eſt motus.
In qua re ſucceſsiua diſtinguuntur à permanentibus,
quoniam hæc habent, quòd ſint ſimul & indiuiduè, ideò in quolibet inſtanti, poſtquàm exiſtunt,
illis tribui poteſt illud eſſe quod eſt indiuiduum, & quatenus tale non obnoxium tempori.
Ideò
tollitur ſecunda dubitatio, qua confertur motus cum ſpatio, quoniam ſpatium permanens eſt.
Nec verò negatur motum habere terminos; ſed id negatur, quòd pręter vltimum motus primum
ſit ipſius motus: ſed eſt eius quod præceſsit.
pręterquamquòd finitus motus accipitur ibi vel ad
tempus, vel ad ſpatium; quorum illud primum ab initio habet inſtans, quod eſt re ipſa ipſius pręteriti:
ſpatium aut, quia permanens, per ſe terminatum eſt; quare communicat terminationem motui, quæ
tamen eius diuiſioni non obſtat.
Id autem quod ſpatio tribuimus in latione, poteſt item cęteris
motibus, proportione conuenire: nam quod in iis eſt res ipſa, & id quod obtinet materialis; quia
progreſſus eſt à potentia, quæ per ſe infinita eſt, terminari autem poteſt forma & actu; ad actum
ipſum & formam, quæ per ſe terminata eſt, omnis etiam terminationis in illis intrinſecè cauſſa eſt.
A
a 1. Phyſ.
T. 82.
B
C
b 5. Phyſ.
D
E
F
G
Explicantur accidentis termini, & docetur vt in illorum quoque productione non ſit
primum eſſe.
Cap. XXXIII.
CAETERVM quod attinet ad tertiam illam difficultatem: quoniam deſiderat eius dilutio
notitiam terminorum accidentis, & de hoc ipſo eſt quod noſtro marte dicamus, atque eru­
ditiſsimus vir Franciſcus Toletus eam tractationem pollicetur, neque tamen præſtat 8. Phyſico­
rum, operęprecium me facturum puto, ſi nonnulla nunc afferam, vnde etiam certior dubitatio­
num exitus habeatur.
Itaque negant Latini quidam terminos accidentium ob eam præcipuè ra­
tionem; nam ſi minimus calor in rerum natura poſſet eſſe; profectò motus ſubito obiretur: at
omnis motus eſt in tempore, idcircò minimum caloris eſſe nequit; idem de cęteris accidentibus
judicium faciendum eſt.
Coniunctum approbatur, facta terminorum expoſitione, more ma­
thematico ſit primus caloris gradus, ponamus cum tempore contrahi.
cùm ſic contrahatur, ſuc­
ceſsiuè & particulatim: non erit igitur primum, neque minimum; hoc autem aduerſatur noſtrę
poſitioni: quòd ſi primum eſt, quemadmodum accipimus, non contrahetur particulatim: tem­

poris igitur puncto fiet: atqui gradus eſt iam aliquid actu, & qualitas, igitur qualitas puncto ten­
poris
accedet.
& ob id, aut qualitas ſine affectione, aut affectio ſine tempore obiri poterit; quod
ſanè euertit omnia quæ in libris phyſicorum ordine admirabili demonſtrata ſunt.
quare ſequi­
tur, vt non ſit minimum in accidentibus.
Sed meo quidem iudicio fallax eſt hoc argumentum
eo quòd primus gradus qualitatis duo notare poteſt, aut id quod dicitur primum affectum eſſe,
hoc verò non dari ſupra demonſtratum eſt abundè: aut primum eſſe qualitatis ſenſilis, quod eſt
ſicuti forma: atque hoc iterum conſideratur dupliciter, vel vt terminus ſolùm ſine via ad hunc
terminum, vel ſimul cum ipſa via: quòd ſi vt terminus ſolùm accipiatur, eſt in non tempore:
neque de eo verè prædicatur fieri, ſed eſſe, ſicut de cęteris indiuiduis.
quòd ſi cum ſua via ſuma­
tur; beneficio viæ tempore comparatur: ideò nulla eſt neceſsitas eius argumenti.
Nam quando
inſtant quærentes de primo gradu coloris, vtrùm tempore contrahatur, nec'ne.
Tempore nos
aimus.
Cùm vrgent rurſus, Ergo non primum: quoniam comparatur particulatim, dicimus
etiam, ſi ita comparetur, non proptereà tolli, quin ſit primum: neque ob id ſequi vt detur minus
minimo: quoniam antequàm peruenerit ad eum terminum, quo primo ſenſilis eſt, calor fit, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index