Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1
non
dum eſt qualitas: tum verò eſt qualitas, vbi iam ſenſilis facti eſt: & quando non eſt ſenſilis
non
eſt qualitas, niſi poteſtate, & quemadmodum pars dieſeos non eſt ſonus, quia non auditur,
ſic
, quæ non cadunt in ſenſus, non ſunt qualitates; ea enim fuit Ariſtotelis firma ſententia, atque
à
communi hominum ſenſu ducta, cui refragari difficile admodum eſt, id quod ſenſile non eſt,
qualitatem
eſſe non poſſe, quod item ab ipſo pluribus rationibus munitum ac diſputatum con­
tra
Platonicos fuit, a qualitates naturales ex indiuiduis primordiis componentes, quæ item cum

ipſi
formarum, quæ ad eſſentiam pertinerent, elementa ponerent, eas nos, quà de ortu ſubſtantia­
rum
diſſeremus, exponere inſtituimus.
Quare ſi hæc vera ſunt, vt certè in phyſicis eſt confiten­
dum
; non pugnabunt hæc ſecum, eſſe ſcilicet primam qualitatem, & contrahi particulatim.
Quòd ſi roges, quid ergo ſunt iſtæ partes? ad quod' nam prædicamentum referuntur? Certè
etiam
& ipſæ qualitates erunt analogicè; quoniam qualitatis initia; ſed videbuntur imitari par­
tem
illam ſubſtantiæ proportione quam in ortu ante extremam formam produci dictum eſt:
eas
enim materiæ partem faciebamus.
ſic aimus eas qualitatis parteis per ſe notare ſolùm mate­
riam
: à qualitate ſignificari prætereà formam, ac potius appellandas eſſe affectioneis quàm qua­
litateis
: & demum qualitates in potentia.
ſic ergo, gradus vt pręſeferunt ordinem ad perfectio­
nem
, notant materiam, vt verò certum obtinuere terminum, iam ſunt qualitates.
Ita cùm adiun­

gis
, ſi primùm; ergo non producetur particulatim; hoc verò nego, & reliqua quæ manant ex
hoc
.
Neque hîc eſt quòd quæras, vt iſtæ qualitates potentia conſiſtant; ne fortè dubites materiam
aliquandò
ſeparatam offendi ab omni actu: manent enim tunc, cum actu oppoſito, quemadmo­
dum
explicabimus, quà de intentione formarum.
Hæc non admodum animaduertens Zima­
ra
negauit minimum in qualitatibus habentibus contrarium; neque vidit eas quæ non habent
contrarium
, idem habere ſummum & minimum, quia non intenduntur, neque remittuntur;
deceptus
autem eſſe videtur in eo, quòd ignorauit parteis, quæ ſunt infra primam qualitatem ſen­
ſilem
, non eſſe qualitates.
Hinc patet fallacia quartæ illius dubitationis quæ tertio ab hoc capi­
te
propoſita eſt.
Neque enim neceſſe eſt dari minus minimo in qualitate, etiamſi prima quali­
tas
per motum producatur, & per parteis in infinitum diuiduas, cùm id quod eſt infra primam
qualitatem
, non ſit qualitas, niſi potentia, & notet materiam cuius proprium eſt diuidi in infi­
nitum
.
a 3. de Cę­
lo
, libro de
ſenſ
.
POTVIT & id quoque dubitari non modò ob ea quæ nunc tanquam firma & certa conſti­
tuta
ſunt, ſed propter illa item quæ nos olim accepimus.
Nam ſæpe poſita ſunt à nobis tria
motus
elementa, terminus à quo, terminus ad quem, & ſubiectum.
An'ne vera ſit prorſus ea
poſitio
, videlicet, terminum à quo eſſe partem quampiam motus.
Neque enim defuere qui ſe­
cus
exiſtimare potuiſſe videantur (nanque etſi ad hoc problema nihil priuatim dicunt; ea tamen
decernunt
ex quibus hæc conſequuntur) terminum à quo ad motus eſſentiam nullo modo per­
tinere
: ſed alterum illi oppoſitum duntaxat in eſſentia motus eſſe recipiendum.
Rationes au­
tem
quibus vtuntur, huiuſmodi ſunt.
Motus nil eſt aliud, quàm actus eius quod poteſtate, qua­
tenus
huiuſmodi.
hoc verò nil aliud ſibi vult, quàm proceſſum in actum perfectum. Ergo ſo­
lum
ſignificat viam in terminum ad quem.
Confirmatur autem ex eo, quòd etiam motus inci­
pit
à termino ad quem, velut albefactio à primo gradu albedinis.
& reipſa eſt profectus in albe­
dine
, extrinſecus autem proceſſus in nigredine, aboletur enim.
Accedit eodem auctoritas Ari­
ſtotelis
qui motuum repugnantiam iudicandam eſſe cenſeat ex aduerſitate terminorum ad quos,
non
autem terminorum à quibus, quaſi nullam rationem termini à quo habendam eſſe cenſuerit
Ariſtoteles
.
Itaque etiam motus veritatem à termino ad quem duntaxat arbitrantur eſſe peten­
dam
.
Sic igitur etſi non ſine termino à quo conſtat motus, at illi ineſt veluti comes, non vt prin­
cipium
& eſſentia motus.
Hoc equidem placitum arctè tenuiſſe accurateque. defendiſſe grauiſsi­
mos
viros accepimus, ex quo etiam nata ſunt illa, nimirum id poteſtatis quod in motus defini­
tione
comprehenderetur, ad terminum ad quem referri oportere.
Nam cùm id ſine contro­
uerſia
detur à Peripateticis terminum ad quem in motu principem locum obtinere, & poteſtas in
definitione
motus ſibi vendicet primas.
Ergo neceſſe eſt poteſtas & terminus ad quem reapſe
conueniant
.
Potiſsimam verò partem definitionis eſſe poteſtatem in motu ſic approbant. Talis
enim
definitio motus aſsignata eſt.
Actus eius quod ſit poteſtate, quatenus eſt poteſtate. In qua
ſanè
oratione actus locum generis occupauit, poteſtas verò differentiæ.
Atqui differentia, quo­
niam
eſt ſicuti forma, magis attingit eſſentiam rei quàm genus, quod eſt ſicuti materia.
Tùm de­
inde
quia motus acceptum refert, quòd vnus ſit, & à cęteris ſeparatus, termino ad quem; ad hunc
verò
eſt in potentia.
Igitur poteſtate motus ipſe determinatur; quippe qui in eiuſmodi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index