Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893
page |< < of 258 > >|
1 quin etiam solis de lumine multa necessest
concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
hasce igitur, cum ventus agens contrusit in unum
compressitque locum cogens, expressa profundunt
semina quae faciunt flammae fulgere colores.

fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli.
nam cum ventus eas leviter diducit euntis
dissoluitque, cadant ingratis illa necessest
semina quae faciunt fulgorem.
tum sine taetro
terrore, et sonitu fulgit nulloque tumultu.
Quod superest, quali natura praedita constent
fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
signa notaeque gravis halantis sulpuris auras.

ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.

hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
constituit natura minutis mobilibusque
corporibus, cui nil omnino obsistere possit.

transit enim validum fulmen per saepta domorum,
clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera,
et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum,
curat item vasis integris vina repente
diffugiant, quia nimirum facile omnia circum
conlaxat rareque facit lateramina vasis
adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
mobiliter soluens differt primordia vini.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index