Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
bus obſeruamus à qua præcisè prohibeatur tranſitus
fluidi per rimas laterales, poſtea impleatur reliqua
pars fiſtulæ AB aqua, & tandèm eadem vitrea fiſtu­
la termino I libræ IL radiorum æqualium ſuſpenda­
tur, atque ab oppoſito termino eius L pendeat pon­
dus M æquale ponderi ipſius vitri AC. videndum̨
modò eſt an à ſimplici pondere M ſuſtineri poſſit vi­
trea fiſtula AC, & patet non ſufficere, quia in ſipho­
ne ACGH pondus cylindri aquei HG æquatur præ­
cisè ponderi mercurij BC, cumque pręterea aqua con­
tenta
in ſpatio fiſtulæ AB ferè æqualis ſit aquæ HG,
ergò ſumma aquæ AB, & mercurij BC duplo grauior
eſt, quam ſit cylindrus aqueus HG vt nimirùm ſi a­
qua HG fuerit vnius libræ erunt mercurius CB, &
aqua AB ferè duarum librarum (non conſiderato pon­
dere
ipſius vitri AC,) ergò vt fiat æquilibrium de­
bet addi ponderi M aliud pondus O, quod ſit æqua­
le ponderi aquæ AB, & tunc in infima libra CEG,
ſeu ſiphone eſſicitur æquilibrium inter cylindrum a­
queum HG, & mercurium CB, in ſuprema verò li­
bra IL efficitur æquilibrium inter fiſtulam vitream̨
AC, vnà cum aqua AB ex vna parte, & ponderæ M,
O ex altera parte.
Igitur quia reuera mercurius CB
non ſuſtinetur à potentia O ſubleuante libram ſupre­
mam
, cum nimirùm ſuſtineatur à collaterali aqua HG,
eſt impoſſibile fiſtulam vitream AC ſuſtineri à ſo­
litario pondere M æquale grauitati ipſius vitri, niſi
inſuper addatur alia potentia O, quæ ſuſtineat cy­
lindrum aqueum AB æquè graue ferè, ac|eſt mercu­
rius CB.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index