Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Humorem magno conceptum ex aequore ponti;
Et passim toto terrarum spargere in orbi,
Cum pluit in terris, & venti nubila portant.

Postremo, quoniam raro cum corpore tellus
Est, & coniunctast, oras maris undique cingens:
Debet, ut in mare de terris venit humor aquai,
In terras itidem manare ex aequore salso.

Percolatur enim virus, retroque remanat
Materies humoris, & ad caput amnibus omnis
Confluit: inde super terras redit agmine dulci;
Qua via secta semel liquido pede detulit undas.

Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
Expirent ignes interdum turbine tanto,
Expediam.
neque enim media de clade coorta
Flammea tempestas Siculum dominata per agros
Finitimis ad se convertit gentibus ora,
Fumida cum caeli scintillare omnia templa
Cernentes pavida complebant pectora cura,
Quid moliretur rerum natura novarum.

Hisce tibi in rebus late est, alteque videndum,
Et longe cunctas in partis dispiciendum,
Ut reminiscaris summam rerum esse profundam,
Et videas caelum summai totius unum
Quam sit parvula pars, & quam multesima constet;
Et quota pars homo sit terrai totius unus.

Quod bene propositum si plane contueare,
Ac videas; plane mirari multa relinquas.

Num quis enim nostrum miratur, si quis in artus
Accepit calido febrim fervore coortam,
Aut alium quemvis morbi per membra dolorem?

Opturgescit enim subito pes: arripit acer
Saepe dolor dentes; oculos invadit in ipsos:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index