Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 1055 > >|
1
non dum eſt qualitas: tum verò eſt qualitas, vbi iam ſenſilis facti eſt: & quando non eſt ſenſilis
non eſt qualitas, niſi poteſtate, & quemadmodum pars dieſeos non eſt ſonus, quia non auditur,
ſic, quæ non cadunt in ſenſus, non ſunt qualitates; ea enim fuit Ariſtotelis firma ſententia, atque
à communi hominum ſenſu ducta, cui refragari difficile admodum eſt, id quod ſenſile non eſt,
qualitatem eſſe non poſſe, quod item ab ipſo pluribus rationibus munitum ac diſputatum con­
tra Platonicos fuit, a qualitates naturales ex indiuiduis primordiis componentes, quæ item cum

ipſi formarum, quæ ad eſſentiam pertinerent, elementa ponerent, eas nos, quà de ortu ſubſtantia­
rum diſſeremus, exponere inſtituimus.
Quare ſi hæc vera ſunt, vt certè in phyſicis eſt confiten­
dum; non pugnabunt hæc ſecum, eſſe ſcilicet primam qualitatem, & contrahi particulatim.
Quòd ſi roges, quid ergo ſunt iſtæ partes? ad quod' nam prædicamentum referuntur? Certè
etiam & ipſæ qualitates erunt analogicè; quoniam qualitatis initia; ſed videbuntur imitari par­
tem illam ſubſtantiæ proportione quam in ortu ante extremam formam produci dictum eſt:
eas enim materiæ partem faciebamus.
ſic aimus eas qualitatis parteis per ſe notare ſolùm mate­
riam: à qualitate ſignificari prætereà formam, ac potius appellandas eſſe affectioneis quàm qua­
litateis: & demum qualitates in potentia.
ſic ergo, gradus vt pręſeferunt ordinem ad perfectio­
nem, notant materiam, vt verò certum obtinuere terminum, iam ſunt qualitates.
Ita cùm adiun­

gis, ſi primùm; ergo non producetur particulatim; hoc verò nego, & reliqua quæ manant ex
hoc.
Neque hîc eſt quòd quæras, vt iſtæ qualitates potentia conſiſtant; ne fortè dubites materiam
aliquandò ſeparatam offendi ab omni actu: manent enim tunc, cum actu oppoſito, quemadmo­
dum explicabimus, quà de intentione formarum.
Hæc non admodum animaduertens Zima­
ra negauit minimum in qualitatibus habentibus contrarium; neque vidit eas quæ non habent
contrarium, idem habere ſummum & minimum, quia non intenduntur, neque remittuntur;
deceptus autem eſſe videtur in eo, quòd ignorauit parteis, quæ ſunt infra primam qualitatem ſen­
ſilem, non eſſe qualitates.
Hinc patet fallacia quartæ illius dubitationis quæ tertio ab hoc capi­
te propoſita eſt.
Neque enim neceſſe eſt dari minus minimo in qualitate, etiamſi prima quali­
tas per motum producatur, & per parteis in infinitum diuiduas, cùm id quod eſt infra primam
qualitatem, non ſit qualitas, niſi potentia, & notet materiam cuius proprium eſt diuidi in infi­
nitum.
H
A
a 3. de Cę­
lo, libro de
ſenſ.
B
Ostenditur vtroſque terminos conflare eſſentiam motus; magis tamen terminum
ad quem.
Cap. XXXIV.
C
POTVIT & id quoque dubitari non modò ob ea quæ nunc tanquam firma & certa conſti­
tuta ſunt, ſed propter illa item quæ nos olim accepimus.
Nam ſæpe poſita ſunt à nobis tria
motus elementa, terminus à quo, terminus ad quem, & ſubiectum.
An'ne vera ſit prorſus ea
poſitio, videlicet, terminum à quo eſſe partem quampiam motus.
Neque enim defuere qui ſe­
cus exiſtimare potuiſſe videantur (nanque etſi ad hoc problema nihil priuatim dicunt; ea tamen
decernunt ex quibus hæc conſequuntur) terminum à quo ad motus eſſentiam nullo modo per­
tinere: ſed alterum illi oppoſitum duntaxat in eſſentia motus eſſe recipiendum.
Rationes au­
tem quibus vtuntur, huiuſmodi ſunt.
Motus nil eſt aliud, quàm actus eius quod poteſtate, qua­
tenus huiuſmodi.
hoc verò nil aliud ſibi vult, quàm proceſſum in actum perfectum. Ergo ſo­
lum ſignificat viam in terminum ad quem.
Confirmatur autem ex eo, quòd etiam motus inci­
pit à termino ad quem, velut albefactio à primo gradu albedinis.
& reipſa eſt profectus in albe­
dine, extrinſecus autem proceſſus in nigredine, aboletur enim.
Accedit eodem auctoritas Ari­
ſtotelis qui motuum repugnantiam iudicandam eſſe cenſeat ex aduerſitate terminorum ad quos,
non autem terminorum à quibus, quaſi nullam rationem termini à quo habendam eſſe cenſuerit
Ariſtoteles.
Itaque etiam motus veritatem à termino ad quem duntaxat arbitrantur eſſe peten­
dam.
Sic igitur etſi non ſine termino à quo conſtat motus, at illi ineſt veluti comes, non vt prin­
cipium & eſſentia motus.
Hoc equidem placitum arctè tenuiſſe accurateque. defendiſſe grauiſsi­
mos viros accepimus, ex quo etiam nata ſunt illa, nimirum id poteſtatis quod in motus defini­
tione comprehenderetur, ad terminum ad quem referri oportere.
Nam cùm id ſine contro­
uerſia detur à Peripateticis terminum ad quem in motu principem locum obtinere, & poteſtas in
definitione motus ſibi vendicet primas.
Ergo neceſſe eſt poteſtas & terminus ad quem reapſe
conueniant.
Potiſsimam verò partem definitionis eſſe poteſtatem in motu ſic approbant. Talis
enim definitio motus aſsignata eſt.
Actus eius quod ſit poteſtate, quatenus eſt poteſtate. In qua
ſanè oratione actus locum generis occupauit, poteſtas verò differentiæ.
Atqui differentia, quo­
niam eſt ſicuti forma, magis attingit eſſentiam rei quàm genus, quod eſt ſicuti materia.
Tùm de­
inde quia motus acceptum refert, quòd vnus ſit, & à cęteris ſeparatus, termino ad quem; ad hunc
verò eſt in potentia.
Igitur poteſtate motus ipſe determinatur; quippe qui in eiuſmodi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index