Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1
Similiter vanus etiam eſt labor ille tuus, quo numero 31.
ex eadem falſa ſuppoſitione modum alium accelerationis, spa­
tiorumque ſingulis temporibus percurrendorum progreſſum
ſcrutaris.
Quid enim veri, ac certi ex falſis legitimè con­
cluderes?
Heic loci eſt, in quo antè præmonui te loquutu­
rum obiter de progreſſu per ſpatia in ratione pluſquam
tripla futuro æqualibus temporibus, quem ego qui­
dem & ſcrutarer, & monſtrarem falſum, vt falſitatis
conuincerem hypotheſin, è qua crueretur: tu verò, cùm
deberes oſtendere eandem hypotheſin non deduci ex
tuo principio, ne ipſum quoque ipſa eadem falſitate
inuolueres, ita loquereris de eo progreſſu, quaſi ego
ipſum vt verum ex falſa hypotheſi vano labore per­
ſcrutarer.
Vnde & iuuit tequærere, Quid veri, ac certi
ex falſis legitimè concluderem? Quaſi ignorares me con­
cludere ipſum falſum: aut neſcires, quod tyrones no­
runt, tam verum, quàm falſum poſſe legitimè concludi
ex falſis: ac ſpeciatim demonſtrationem ducentem ad
incommodum (qualis mea fuit argumentatio) non alia
progredi ratione?
IN ARTICVLOS XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII.
De Tempore, quo R. P. colligit ſingulas
parteis decurſum iri.
Fruſtrà item ſunt, quæ numeris xxxv. xxxvi. xxxvii.
ac xxxviii. proſequeris, vt eam propoſitionem refellas, qua
contendo velocitatem tota ſecunda parte DE acquiſitam
præcisè duplam eſſe totius velocitatis per inferiorem primæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index