Typographus Lectori.
GRATVLARIS haud dubiè mihi (Amice
Lector) quòd, contra quàm à pleriſque ſolet,
nihil ad hujus operis commendationem, initio
Præfari voluerim. Aſcititiis quippe non egent
pigmentis quæ per ſe pulchra, & eximia ſunt. Satis igi
tur habui per celebre Autoris nomen hiſce Dialogis præfigere;
vt te ad legendum invitarem: ratus (quod haud dubiè con
tigit) te ſtatim pellectum ſubtiliſſimi fœcunditate ingenij,
per amœnáque rerum varietate, ac expeditâ dicendi me
thodo irretitum, eam quam ipſe debes huic operi commenda
tionem facturum. Quia verò plurimùm intereſt, vt ma
gnorum hominum ne leviſſima quidem monumenta intereant;
Velímque vt etiam mihi aliquid debeas; ſubripui propemo
dùm, quas hic attexo, noſtri Autoris Epiſtolas, ad præſtantiſſi
mum, & in re literaria, curioſáque Philoſophia verſatiſſi
mum virum Dominum Claudium Baſſet, obſervantiſſimum,
& conjunctiſſimum Amicum datas. Novas exhibent Obſer
vationes, quæ maximè ſunt hujus loci: cum ad Saturni, Io
víſque ſiſtemata, & ad ea quæ duobus prioribus Dialogis
tractata ſunt, pertineant. Pauca hæc accipe (Lector Bene
vole) intereà dum grandiora prodeunt ejuſdem Autoris volu
mina, quibus quidquid in vniverſa natura, & in omnibus
ferè diſciplinis reconditum eſt, novâ planè methodo, novíſque,
ac curioſis omninò inventis explicatur. Vale.