Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of contents

< >
[221.] HYDRODYNAMICÆ SECTIO DECIMA TERTIA. De reactione fluidorum ex vaſis efflluentium eo-rundemque, poſtquam effluxerunt, impetu in plana quibus occurrunt. §. 1.
[222.] Problema.
[223.] Solutio.
[224.] Problema.
[225.] Solutio.
[226.] Corollarium.
[227.] Problema.
[228.] Solutio.
[229.] Scholium.
[230.] Problema.
[231.] Solutio.
[232.] Corollarium.
[233.] Scholium.
[234.] EXPERIMENTA In Sectionem decimam tertiam.
[235.] Experimentum 1.
[236.] Experimentum 2.
[237.] Experimentum 3.
[238.] Experimentum 4.
[239.] FINIS.
< >
page |< < (207) of 361 > >|
221207SECTIO DECIMA. phragmata utrinque æqualiter premi & æqualia eſſe pondera columnarum aë-
rearum g C atque h D diaphragmatibus ſuperjacentium.
Siigitur pondus totius
columnæ aëreæ A C vel B D dicatur A, &
pondus columnæ aëreæ g C vel h D
ponatur B, erit pondus aëris inter A &
g ſive B & h intercepti = A - B, pon-
dus fundo A vel B ſuperjacens = A, &
pondus diaphragmatiing vel h incum-
bens = B.
§. 13. At ſi inæquali velocitate in tubis A C & B D particulæ agitentur,
res alia erit:
tamen quæcunque fingatur velocitatum & calorum in ſingulis lo-
cis diverſitas, patet nihilominus utrobique æqualiter preſſum iri partes tubi
in eadem altitudine poſitas, velutiing &
h, atque proinde diaphragmata, ſi
fingantur utrobique in eadem altitudine poſita, æqualem preſſionem ſuſtentu-
ra eſſe.
Si enim dicas minorem eſſe preſſioneming quam in h, nihil erit
quod fluxum aëris ex B D in A C per tubulum tranſverſum hg impediat, ſicque
iſta poſitio contra ſtatum permanentiæ, quem ſupponimus, pugnabit.
Cum itaque loca in eadem altitudine poſita æqualiter à ſuperincumben-
te aëre premantur, erunt (p.
§. 6.) denſitates in locis homologis quibuſcun-
que, velutiing &
h, proxime in reciproca ratione quadrata velocitatum, quibus
in illis locis particulæ agitantur.
§. 14. Conſequens eſt ex præcedente paragrapho, ubique locorum
eandem eſſe aëris preſſionem in æqualibus à ſuperficie maris altitudinibus, ſi
atmoſphæra in ſtatu permanente æquilibrii poſrta nulliſque agitata ventis pute-
tur, quæcunque fuerit caloris differentia in diverſis atmoſphæræ partibus:
Igi-
tur ubique terrarum ſub æquatore &
ſub polo eadem ſit oportet altitudo mer-
curii in barometris, quæ in ſuperficie maris aut in æqualibus ſuper illam alti-
tudinibus poſita ſunt, ſi atmoſphæra nullis obnoxia ſit mutationibus.
Pono
autem aquas à ſuperficie maris terminatas ad commune æquilibrium eſſe poſi-
tas, non quod id omnino neceſſe ſit, ſed quod nulla adhuc obſervata fuerit
differentia:
imo curſus (les courans) aquarum in multis oceani locis, qui ad
eandem perpetuo diriguntur plagam, hanc hypotheſin non omni rigore ac-
cipiendam eſſe oſtendunt.
§. 15. Jam notavi denſitatem aëris in quovis tuborum verticalium loco
pendere à calore reſpondente:
Et cum diverſi eſſe poſſint caloris gradus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index