Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="6">
            <p type="main">
              <s id="s.001807">
                <pb xlink:href="079/01/264.jpg" pagenum="215"/>
              Exsistit sacer ignis, & urit corpore serpens
                <lb/>
              Quamcumque arripuit partem; repitque per artus:
                <lb/>
              Nimirum, quia sunt multarum semina rerum.</s>
              <s id="s.001808">
                <lb/>
              Et satis haec tellus morbi, caelumque mali fert,
                <lb/>
              Unde queat vis immensi procrescere morbi.</s>
              <s id="s.001809">
                <lb/>
              Sic igitur toti caelo, terraeque putandum est,
                <lb/>
              Ex infinito satis omnia suppeditare,
                <lb/>
              Unde repente queat tellus concussa moveri;
                <lb/>
              Perque mare, & terras rapidus percurrere turbo;
                <lb/>
              Ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum:
                <lb/>
              Id quoque enim fit, & ardescunt caelestia templa.</s>
              <s id="s.001810">
                <lb/>
              Vt tempestates pluviae graviore coortu
                <lb/>
              Sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.</s>
              <s id="s.001811">
                <lb/>
              At nimis est ingens incendy turbidus ardor.</s>
              <s id="s.001812">
                <lb/>
              Scilicet & fluvius, qui non est, maximus eii est,
                <lb/>
              Qui non ante aliquem maiorem vidit; & ingens
                <lb/>
              Arbor, homoque videtur: & omnia de genere omni,
                <lb/>
              Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit:
                <lb/>
              Cum tamen omnia cum caelo, terraque, marique,
                <lb/>
              Nihil sint ad summam summai totius omnem.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001813">Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
                <lb/>
              Flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
                <lb/>
              Expediam.</s>
              <s id="s.001814"> primum totius subcava montis
                <lb/>
              Est natura, fere silicum suffulta cavernis.</s>
              <s id="s.001815">
                <lb/>
              Omnibus est porro in speluncis ventus, & aer.</s>
              <s id="s.001816">
                <lb/>
              Ventus enim fit, ubi est agitando percitus aer.</s>
              <s id="s.001817">
                <lb/>
              Hic ubi percaluit, calefecitque omnia circum
                <lb/>
              Saxa furens qua contingit, terramque; & ab ollis
                <lb/>
              Excussit calidum flammis velocibus ignem:
                <lb/>
              Tollit se, ac rectis ita faucibus eicit alte,
                <lb/>
              Funditque ardorem longe, longeque favillam
                <lb/>
              Differt, & crassa volvit caligine fumum;
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>